Caput 2: Qualis debeat esse abbas (a)
Abbas, qui proaesse dignus est monasterio, semper meminisse debet quod dicitur et nomen majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo : Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba, pater. Ideoque abbas nihil extra prae ceptum Domini (quod absit) debet aut docere sut constituere vel jubere ; sed jussio ejus vel doctrina fermentum divinae justitiae in discipu lorum mentibus conspergatur. Memor sit semper abbas quia doctrinae sux vel diseipulorum obedientiae, utrarumque rerum, in tre mendo judicio Dei facienda erit discussio sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum iterum liber erit, si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita ; pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum Propheta Domino : Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi ipsi autem contemnentes spreverunt me. Et tunc demum inobedientibus curae o vibus poena sit eis praevalens ipsa mors.