Caput 6: De taciturnitate
Faciamus quod ait Propheta: Dixi: custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet tacere, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari. Ergo quamvis de bonis et sanctis et ædificationum eloquiis perfectis discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur licentia, quia scriptum est:In multiloquio non effugies peccatum, et alibi: Mors et vita in manibus linguæ. Nam loqui et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulum convenit. Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subiectione reverentiæ requirantur. Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia æterna clusura in omnibus locis damnamus et ad talia eloquia aperire os non permittimus.
 
 
 
 
 
 
 
 
Faciamus quod ait Propheta : Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea ; posui ori meo custodiam ; obmutui et humiliatus sum et silui a bonis. Hic ostendit Propheta, si bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari ?
 
 
 
Ergo quamvis de bonis et sanctis ad aedificationem eloquiis perfectis discipulis, propter taciturnitatis gra vitatem, rara loquenti concedatur licentia, quia scriptum est : In multi loquio non effugies peccatum. Et alibi : Mors et vita in manibus linguae. Nam loqui et docere magis trum condecet ; tacere et audire discipulo convenit
 
 
 
 
Et ideo, si quoe requirenda sunt a priore, cum omni humilitate et subjectione reverentix requirantur, ne plus videatur loqui quam expedit .
 
 
 
Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia, aeterna clausura in omnibus loeis damnamus et ad tale eloquium discipulum aperire os non permittimus, .