Caput 36 - DE INFIRMIS FRATRIBUS
Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, quia ipse dixit : Infirmus fui et visitastis me, et : Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior mercis acquiritur. Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.