v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Magdalæ sidus, múlier beáta, te pio cultu venerámur omnes, quam sibi Christus sociávit arcti fœ́dere amóris.
Cum tibi illíus pátefit potéstas dæmonum vires ábigens treménda, tu fide gaudes potióre necti grata medénti.
Hæret hinc urgens tibi caritátis vis ut insístas pédibus Magístri, férvidis illum comitáta semper sédula curis.
Tuque complóras Dóminum, crucíque ímpetu flagrans pietátis astas; membra tu terges studiósa et ungis danda sepúlcro.
Quos amor Christi péperit, triúmphis nos fac adiúngi sócios per ævum, atque Dilécto simul affluénter pángere laudes. Amen.
Ant. 1. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius (T. P. allelúia).
Ant. 1. His mouth is open to wisdom, and the law of mercy is on his tongue (T. P. alléluia).
Psalmus 18 (19) A
Psalm 18 (19) A
Laus Domini rerum conditoris
Praise to the Lord creator of all things
Visitabit nos Oriens ex alto... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Lc 1, 78. 79).
The star from on high has come to visit us and guide our steps on the path of peace. (Lk 1, 78. 79).
Cæli enárrant glóriam Dei, * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
The heavens shew forth the glory of God, and the firmament declareth the work of his hands.
Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
Day to day uttereth speech, and night to night sheweth knowledge.
Non sunt loquélæ neque sermónes, * quorum non intellegántur voces:
There are no speeches nor languages, where their voices are not heard.
in omnem terram exívit sonus eórum * et in fines orbis terræ verba eórum.
Their sound hath gone forth into all the earth: and their words unto the ends of the world.
Soli pósuit tabernáculum in eis, † et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, * exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
He hath set his tabernacle in the sun: and he, as a bridegroom coming out of his bride chamber, Hath rejoiced as a giant to run the way:
A fínibus cælórum egréssio eius†et occúrsus eius usque ad fines eórum, * nec est, quod se abscóndat a calóre eius.
His going out is from the end of heaven, And his circuit even to the end thereof: and there is no one that can hide himself from his heat.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius (T. P. allelúia).
Ant. His mouth is open to wisdom, and the law of mercy is on his tongue (T. P. alléluia).
Ant. 2. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo (T. P. allelúia).
Ant. 2. The holy women, hoping in God, sang in their hearts (T. P. alléluia).
Psalmus 44 (45)
Psalm 44 (45)
Regis nuptiæ
Wedding song for the king
Ecce Sponsus venit; exite obviam ei (Mt 25, 6).
Behold the bridegroom, go out to meet him (Mt 25:6).
I
I
Eructávit cor meum verbum bonum, † dico ego ópera mea regi. * Língua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
From my heart springs a beautiful song; it is unto the king that I relate my works. My tongue is like the swift reed of the scribe.
Speciósus forma es præ fíliis hóminum, † diffúsa est grátia in lábiis tuis, * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Thou art the fairest of the sons of man, grace is poured out on thy lips, and wherefore God has blessed thou forevermore.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, * magnificéntia tua et ornátu tuo.
gird thy sword on thy thigh, O hero, put on thy splendor and majesty.
Et ornátu tuo procéde, currum ascénde * propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.
And in thy majesty come forward, mount thy chariot, fight for truth, meekness and justice.
Et dóceat te mirabília déxtera tua: † sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent— * in corda inimicórum regis.
and let thy right hand make thou dost wonderful deeds. Thy arrows are sharp, peoples will fall at thy feet, they will pierce the hearts of the king's enemies.
Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; * sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.
Thy throne, O God, is established forevermore; the scepter of thy kingdom is a scepter of righteousness.
Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, † proptérea unxit te Deus, Deus tuus, * óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Thou lovest righteousness and hate iniquity: wherefore God thy God has anointed thou with the oil of gladness, in preference to thy companions.
Myrrha et álœ et cásia ómnia vestiménta tua; * e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.
Myrrh, aloes, and cassia exhale from all thy garments, from the ivory palaces, the lyres rejoice thee.
Fíliæ regum in pretiósis tuis; * ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.
Kings' daughters are amongst thy beloveds, the queen is at thy right hand, adorned with the gold of Ophir.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo (T. P. allelúia).
Ant. The holy women, hoping in God, sang in their hearts (T. P. alléluia).
Ant. 3. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne (T. P. allelúia).
Ant. 3. They will be presented unto the Lord with joy and gladness (T. P. alléluia).
II
II
Audi, fília, et vide, † et inclína aurem tuam * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;
Hearken, my daughter, behold and hearken: forget thy people and thy father's house,
et concupíscet rex spéciem tuam. * Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.
and the king will be enamoured of thy beauty; for He is thy Lord: pay Him thy homage.
Fília Tyri cum munéribus; * vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.
The daughter of Tyre, with gifts, and the richest of the people will seek thy favor.
Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, * textúris áureis circumamícta.
All resplendent is the king's daughter in the interior; his garment is made of golden cloth.
In véstibus variegátis adducétur regi; * vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.
In a dress of various colours, she is presented unto the king; after them, young girls his companions, are brought unto thee.
Afferúntur in lætítia et exsultatióne, * adducúntur in domum regis.
They are introduced in the midst of rejoicing and gladness; they enter the King's palace.
Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; * constítues eos príncipes super omnem terram.
In the place of thy fathers, sons are born unto thee; thou shalt make them princes over all the earth.
Memor ero nóminis tui * in omni generatióne et generatióne;
They will keep in remembrance thy name from generation to generation.
proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum * et in sǽculum sǽculi.
Wherefore the peoples will praise thou forevermore, and forevermore and ever.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne (T. P. allelúia).
Ant. They will be presented unto the Lord with joy and gladness (T. P. alléluia).
v. Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper. (T.P. allelúia.) r. Dómine, adiútor meus et redémptor meus (T.P. allelúia.)
In primo nocturno, anno II
De libro Iob
Respóndens Baldad Suhítes dixit: Usque ad quem finem verba iactábitis? Intellégite prius, et sic loquámur. Quare reputáti sumus ut iuménta et sordúimus coram vobis? Qui perdis ánimam tuam in furóre tuo, numquid propter te derelinquétur terra, et transferéntur rupes de loco suo?
Lux ímpii exstinguétur, nec splendébit flamma ignis eius. Lux obtenebréscet in tabernáculo illíus, et lucérna, quæ super eum est, exstinguétur. Arctabúntur gressus virtútis eius, et præcipitábit eum consílium suum. Immíssi sunt in rete pedes eius, et in retículo ámbulat.
Tenet plantam illíus láqueus, et firmátur super eum tendículum. Abscóndita est in terra pédica eius et decípula illíus super sémitam. Undique terrent eum formídines et invólvunt pedes eius. Attenuátur fame robur eius, et pernícies paráta costis illíus. Dévorat partes cutis eius, consúmat membra illíus primogénitus mortis. Avéllitur de tabernáculo suo fidúcia eius, et urges eum ad regem formídinum. Hábitas in tabernáculo quod iam non est ei; aspérgitur in habitatióne eius sulphur.
Deórsum radíces eius siccántur, sursum autem atterúntur rami eius. Memória illíus périit de terra, et non celebrábitur nomen eius in platéis. Expéllent eum de luce in ténebras et de orbe tránsferent eum. Non erit semen eius neque progénies in pópulo suo, nec ullæ relíquiæ in commoratióne eius. In die eius stupébunt novíssimi, et primos invádet horror. Hæc sunt ergo tabernácula iníqui; et iste locus eius qui ignórat Deum.
r. Inclinans fáciem meam ingemísco, commovébor ómnibus membris meis; scio enim, Dómine, quia impunítum me non dimíttis; * Et si sum ímpius, quare non sum mórtuus sed labóro? v. Quæ est enim fortitúdo mea ut sustíneam, aut quis finis meus ut patiénter agam? * Et. v. Glória Patri. * Et.
In secundo nocturno, anno II
Ex Meditatióne in resurrectiónem Dómini sancto Bernárdo abbáti attribúta (PL. 184, 766)
Vidit María Iesum stantem, et nesciébat quia Iesus est. O pium, o delectábile pietátis spectáculum! Ipse qui quæritur et desiderátur, et occúltat se et manifestátur. Occúltat se ut ardéntius requirátur, et requisítus cum gáudio inveniátur, invéntus cum sollicitúdine teneátur, et tentus non dimittátur, donec in amóris suis cubículo mansiónem factúrus introducátur.
Hac arte Sapiéntia ludit in orbe terrárum et delíciæ eius esse cum fíliis hóminum. Múlier quid ploras? Quem quæris? Habes quem quæris, et ignóras? Habes verum et ætérnum gáudium et ploras? Habes intus quem foris requíris. Vere stas ad monuméntum foris plorans. Mens tua monuméntum meum est. Ibi non mórtuus, sed in ætérnum requiésco vivens. Mens tua hortus meus est. Bene existimásti quia hortulánus sum. Secúndus Adam ego sum, óperor et custódio paradísum meum. Fletus tuus, píetas tua, desidérium tuum, opus meum est: habes me intra te et nescis, ídeo foras quæris. Ecce et foris apparébo, ut te intus redúcam, et invénias intus quem foris quæris.
María, novi te ex nómine, disce me cognóscere ex fide. Noli me tángere, sicut hóminem, nec sicut prius tetigísti et unxísti mortálem. Nondum ascéndi ad Patrem meum; nondum credidísti me Patri coæquálem, coætérnum et consubstantiálem. Hoc ígitur crede, et tetigísti me. Hóminem vides, ídeo non credis; quod enim vidétur, non créditur. Deum non vides, crede et vidébis: credéndo me tanges, sicut et illa múlier quæ vestiménti mei fímbriam tétigit, et conféstim sanáta est. Quare? Quia fides sua tétigit me. Hac manu tange me, his óculis quære me, his pédibus festína currens ad me, nec longe a te sum. Deus enim appropínquans ego sum, verbum in ore tuo et in corde tuo sum. Quid propínquius hómini quam cor suum? Illic intus invénior a quibuscúmque invénior.
r. María plorans ad monuméntum foris stabat; et flendo, se inclínans in monuméntum dénuo prospiciébat, * Quamvis quidem vácuum víderat, tamen íterum vidére desiderábat. v. Non suffíciens sibi semel aspexísse, vis amóris multiplicávit in ea intentiónem inquisitiónis. * Quamvis. v. Glória Patri. * Quamvis.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Deus, qui nos ánnua beátæ N. festivitáte lætíficas, da, quǽsumus, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.