The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 43 - DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT (b)
  Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensæ communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit præsens qui post cibum dicitur. Et ne quis præsumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus præsumere; sed et cui offertur aliquid a priore et accipere rennuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.
  
   
   
   
   
   
   
Retour en haut