The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (15,1-8)
   
   In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus áfferat. Iam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, missus est foras sicut palmes et áruit; et cólligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis, pétite, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis et efficiámini mei discípuli.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut