v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Rex glorióse mártyrum, coróna confiténtium, qui respuéntes térrea perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus appóne nostris vócibus; tropæa sacra pángimus, ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martyribus parcéndo confessóribus; tu vince nostra crímina donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 1. May my soul bless the Lord, and forget none of His benefits.
Psalmus 102 (103)
Psalm 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
I
Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
My soul, bless the Lord, and may all that is within me bless His holy Name.
Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
My soul, bless the Lord, and never forget all His blessings.
Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
It is He who forgives all thy iniquities, and heals all thy diseases.
qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
It is He who redeems thy life from death, who crowns thou with mercy and graces.
qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
It is He who fulfills thy desires by showering thou with goods; thy youth will be renewed like that of the eagle.
Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
The Lord has mercy, and He doth justice to all those who suffer violence (an injustice).
Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
He made known His ways to Moses, His will unto the children of Israel.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. May my soul bless the Lord, and forget none of His benefits.
Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 2. As a father has compassion on his children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
II
II
Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
The Lord is compassionate and merciful, patient and most merciful.
Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
He shall not be perpetually angry, and will not threaten endlessly.
Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
He hath not dealt with us according to our sins, nor has He punished us according to our iniquities.
Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
For as much as heaven is exalted above the earth, so much has He established His mercy on those who fear Him.
quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
As far as the east is from the west, so much has He removed our iniquities from us.
Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
As a father has compassion on His children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
For He Himself knows what we are made of; He remembered that we are naught but dust.
Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
The days of man pass like grass; it will bloom like the flower of the field.
Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Let a breath pass over it), and it is no more, and the place it occupied no longer recognizes it.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. As a father has compassion on his children, so the Lord has compassion on those who fear Him.
Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Ant. 3. Bless the Lord, all His works.
III
III
Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
But the Lord's mercy extends from eternity to eternity upon those who fear Him. And His righteousness is poured out on the sons of the sons
in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
of those who keep His covenant, and keep in remembrance His commandments, to fulfill them.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
The Lord has prepared His throne in heaven, and all things will be subject to His dominion.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
Bless the Lord, all of thee, His angels, who are mighty and mighty in strength; who carry out His word, in obedience unto the voice of His commands.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Bless the Lord, all of thee, His armies; thou, His ministers, who do His will.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
Bless the Lord, all of thee, His works, in all the places of His dominion. My soul, bless the Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
Ant. Bless the Lord, all His works.
In primo nocturno, anno II)
De libro Esther 4, 17n-17kk
Esther regína confúgit ad Dóminum pavens perículum mortis quod imminébat. Cumque deposuísset vestes glóriæ, suscépit induménta luctus et pro unguéntis supérbiæ implévit caput suum cínere et corpus suum humiliávit ieiúniis valde. Et cécidit super terram cum ancíllis suis a mane usque ad vésperam et dixit:
"Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedíctus es. Suffrága mihi soli et non habénti defensórem præter te, Dómine, quóniam perículum in manu mea est. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Noe in aqua dilúvii conservásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Abrahæ in trecéntis et decem octo viris novem reges tradidísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ionam de ventre ceti liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ananíam, Azaríam et Mísael de camíno ignis liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Dániel de lacu leónum eruísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ezechíæ, regi Iudæórum, morte damnáto et oránti pro vita misértus es et donásti ei vitæ annos quíndecim. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Annæ peténti in desidério ánimæ fílii generatiónem donásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu omnes complacéntes tibi líberas, Dómine, usque in finem."
"Et nunc ádiuva me solitáriam et néminem habéntem nisi te, Dómine, Deus meus. Tu nosti quóniam abomináta est ancílla tua concúbitum incircumcisórum. Deus, tu nosti quóniam non manducávi de mensa exsecratiónum et vinum libatiónum eórum non bibi. Tu nosti quóniam a die translatiónis meæ non sum lætáta, Dómine, nisi in te solo. Tu scis, Deus, quóniam ex quo vestiméntum hoc super caput meum est, éxsecror illud tamquam pannum menstruátæ et non índui illud in die bona."
[Orávit Esther ad Dóminum:] "Nunc súbveni órphanæ mihi et verbum concínnum da in os meum in conspéctu leónis et gratam me fac coram eo et convérte cor eius in ódium oppugnántis nos, in perditiónem eius et eórum qui conséntiunt ei. Nos autem líbera de manu inimicórum nostrórum; convérte luctum nostrum in lætítiam et dolóres nostros in sanitátem. Surgéntes autem supra partem tuam, Deus, fac in exémplum. Appáre, Dómine; manifestáre, Dómine!"
r. Confórta me, Rex, sanctórum principátum tenens, * Et da sermónem rectum et benesonántem in os meum. v. Da nobis, Dómine, locum pæniténtiæ, et ne claudas ora canéntium te, Dómine. * Et da. v. Glória Patri. * Et da.
In secundo nocturno, anno II)
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De cathólicæ Ecclésiæ unitáte (Nn 21. 22: CCL 3, 264. 265)
Conféssio exórdium glóriæ est non méritum iam corónæ, nec pérficit laudem sed inítiat dignitátem; cumque scriptum sit: Qui perseveráverit usque in finem hic salvus erit, quidquid ante finem fúerit, gradus est quo ad fastígium salútis ascénditur, non términus quo iam cúlminis summa teneátur. Conféssor est: sed post confessiónem perículum maius est, quia plus adversárius provocátus est; conféssor est: hoc magis stare debet cum Dómini Evangélio, per Evangélium glóriam consecútus a Dómino. Cui multum datur, multum quæritur ab eo, et cui plus dignitátis ascríbitur, plus de illo exígitur servitútis.
Iudam inter apóstolos Dóminus elégit, et tamen Dóminum Iudas póstmodum pródidit; non tamen idcírco apostolórum fírmitas et fides cécidit quia próditor Iudas ab eórum societáte defécit. Sic et hic: non statim confessórum sánctitas et dígnitas comminúta est quia quorúmdam fides fracta est. Beátus Apóstolus lóquitur in epístula sua, dicens: Quid enim si excidérunt a fide quidam illórum? Numquid infidélitas illórum fidem Dei evacuábit? Absit: est enim Deus verax, omnis autem homo mendax.
Stat confessórum pars maior et mélior in fídei suæ róbore et in legis ac disciplínæ domínicæ veritáte, nec ab Ecclésiæ pace discédunt qui se in Ecclésia grátiam consecútos de Dei dignatióne meminérunt; atque hoc ipso ampliórem consequúntur fídei suæ laudem quod ab eórum perfídia segregáti, qui iuncti confessiónis consórtio fuérunt, a contagióne críminis recessérunt. Vero illumináti Evangélii lúmine, pura et cándida Dómini luce radiáti, tam sunt in conservánda Christi pace laudábiles quam fuérunt in diáboli congressióne victóres.
r. Certámen magnum habuérunt sancti Dei: transiérunt per ignem et aquam, et salvi facti sunt; * Et corónas accepérunt a Dómino Deo. v. Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt. * Et corónas. v. Glória Patri. * Et corónas.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.