v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Rex Christe, Martíni decus, hic laus tua, tu illíus; tu nos in hunc te cólere, quin ipsum in te, tríbue.
Qui das per orbis cárdines, quod gemma fulget prǽsulum, da, quos premunt culpæ graves, solvat per ingens méritum.
En pauper hic et módicus, cælum dives ingréditur; cæli cohórtes óbviant, linguæ, tribus, gentes ovant.
Ut vita, fulget tránsitus, cælis et arvo spléndidus: gaudére cunctis pius est, cunctis salus sit hæc dies.
Sit Trinitáti glória, Martínus ut conféssus est; cuius fidem per ópera in nos et ipse róboret.
Ant. 1. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Ant. 1. If anyone wants to be first, he shall be last of all and the servant of all.
Psalmus 20 (21)
Psalm 20 (21)
Gratiarum actio pro regis victoria
Thanksgiving for the King's victory
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus).
He has received life, the Risen One, for ever and ever (S. Irenaeus).
Dómine in virtúte tua lætábitur rex, * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Lord, the king rejoices in Thy strength; how Thy help fills him with gladness!
Desidérium cordis eius tribuísti ei * et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Thou gavest him what his heart desired, Thou didst not refuse what his lips asked.
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; * posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
For Thee hast warned him of exquisite blessings, Thou hast put on his head a crown of pure gold.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, * longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
He asked thou for life, thou gavest it unto him, for long days forevermore and for ever.
Magna est glória eius in salutári tuo, * magnificéntiam et decórem impónes super eum;
Great is his glory, thanks to Thy help; Thou put on him splendor and magnificence.
quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, * lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Thou makest it forevermore an object of blessings; Thou fill him with joy in front of thy face.
Quóniam rex sperat in Dómino * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
For the king trusts in the Lord, and by the goodness of the Most High he doth not waver.
[Invéniet manus tua omnes inimícos tuos, * déxtera tua invéniet, qui te odérunt.
[Thy hand, O king, will reach all thy enemies, thy right hand will reach those who hate thou.
Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: † Dóminus in ira sua deglútiet eos, * et devorábit eos ignis.
Thou shalt make them like a fiery furnace on the day when thou show thy face; the Lord will destroy them in His wrath, and fire will devour them.
Fructum eórum de terra perdes * et semen eórum de fíliis hóminum.
Thou shalt wipe out their seed from the earth, and their descendants from the children of men.
Quóniam intendérunt in te mala, * cogitavérunt consília: nihil potuérunt.
They have prepared for thee destruction, they have devised evil designs, but they will be powerless.
Quóniam pones eos dorsum, * arcus tuos tendes in vultum eórum.]
For thee shalt turn thy back on them; with thy darts thou shalt aim at the forehead.]
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Arise, Lord, in Thy strength! We want to sing and celebrate Thy power.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Ant. If anyone wants to be first, he shall be last of all and the servant of all.
Ant. 2. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.
Ant. 2. When the Prince of shepherds appears, thou shalt receive the crown of glory, which never fades, alleluia.
Psalmus 91 (92)
Psalm 91 (92)
Laus Domini creatoris
Praise be unto the Lord the Creator
Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti (S. Athanasius).
Praises celebrate the great deeds of the only-begotten Son (St. Athanasius).
I
I
Bonum est confitéri Dómino * et psállere nómini tuo, Altíssime,
It is good to praise the Lord and to sing Thy name, O Most High;
annuntiáre mane misericórdiam tuam * et veritátem tuam per noctem,
to proclaim Thy mercy in the morning, and Thy truth during the night,
in decachórdo et psaltério, * cum cántico in cíthara.
on the ten-stringed harp, and the psaltery, with a canticle on the zither.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
For Thee hast rejoiced me, O Lord, in Thy creation, and I will rejoice over the works of Thy hands.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
How beautiful are Thy works, Lord, how deep Thy thoughts are.
Vir insípiens non cognóscet, * et stultus non intélleget hæc.
The stupid man will not know them, and the fool will not understand them.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum, * et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
When sinners have sprouted like grass, and all those who work iniquity have come forward,
hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; * tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
yet it will be destined for destruction for ever and ever. But Thou, Lord, are eternally the Most High, O Lord.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam, allelúia.
Ant. When the Prince of shepherds appears, thou shalt receive the crown of glory, which never fades, alleluia.
Ant. 3. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui (T.P. Allelúia).
Ant. 3. Good and faithful servant, enter into the joy of thy Lord (T.P. Alleluia).
II
II
Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, † quóniam ecce inimíci tui períbunt, * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
For behold, Lord, thy enemies, behold, thy enemies will perish, and all those who work iniquity will be scattered.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, * perfusus sum óleo úberi.
And my horn will rise up like the unicorn's, I have been bathed in abundant oil.
Et despíciet óculus meus inimícos meos, * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
And my eye will despise my enemies, and my ear will hearken the cries of anguish of the wicked who rise up against me.
Iustus ut palma florébit, * sicut cedrus Líbani succréscet.
The righteous will blossom like the palm tree, and it will multiply like the cedar of Lebanon.
Plantáti in domo Dómini, * in átriis Dei nostri florébunt.
Planted in the house of the Lord, they will flourish in the courts of the house of our God.
Adhuc fructus dabunt in senécta, * úberes et bene viréntes erunt,
They will still bear fruit in old age, and they will flourish and be very vigorous,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus refúgium meum, * et non est iníquitas in eo.
to proclaim that the Lord our God is righteous, and that there is no iniquity in Him.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui (T.P. Allelúia).
Ant. Good and faithful servant, enter into the joy of thy Lord (T.P. Alleluia).
v. Audies de ore meo verbum. R/ . Et annuntiábis eis ex me.
In primo nocturno, utroque anno)
De libro Isaíæ prophétæ
Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me iudícia iustítiæ, appropinquáre Deum volunt.
"Quare ieiunávimus et non aspexísti, humiliávimus ánimam nostram et nescísti?" Ecce, in die ieiúnii vestri ágitis negótia et omnes operários vestros opprímitis. Ecce, ad lites et contentiónes ieiunátis et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut hódie, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est ieiúnium quod elégi, dies quo homo áffligit ánimam suam? Numquid contórquere quasi iuncum caput suum et saccum et cínerem stérnere? Numquid istud vocábis ieiúnium et diem acceptábilem Dómino?
Nonne hoc est ieiúnium quod elégi: dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos qui confrácti sunt líberos, et omne iugum dirúmpere? Nonne frángere esuriénti panem tuum, et egénos, vagos indúcere in domum? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te.
Tunc invocábis et Dóminus exáudiet, clamábis et dicet: "Ecce adsum." Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem; si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et cáligo tua erit sicut merídies. Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquæ.
r. O vere beátum, in cuius ore dolus non fuit, néminem iúdicans, néminem damnans; * Numquam in illíus ore nisi Christus, nisi pax, nisi misericórdia ínerat. v. O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui nec mori tímuit, nec vívere recusávit. * Numquam. v. Glória Patri. * Numquam.
In secundo nocturno, anno II)
Ex Epístulis Sulpícii Sevéri (Ep. 3, 6. 9-11.14-16: SC 133, 336-342)
Martínus óbitum suum longe ante præscívit dixítque frátribus dissolutiónem sui córporis imminére. Intérea causa éxstitit qua Condacénsem diœcésim visitáret. Nam, cléricis inter se ecclésiæ illíus discordántibus, pacem cúpiens reformáre, licet finem diérum suórum non ignorásset, proficísci tamen ob istíus modi causam non recusávit, bonam hanc virtútum suárum consummatiónem exístimans, si pacem ecclésiæ rédditam reliquísset.
Aliquándiu ergo in vico illo vel in ecclésia ad quam íerat commorátus, pace inter cléricos restitúta cum iam régredi ad monastérium cogitáret, víribus córporis cœpit repénte destítui convocatísque frátribus índicat se iam resólvi. Tum vero mæror et luctus ómnium et vox una plangéntium: "Cur nos, pater, déseris? Aut cui nos desolátos relínquis? Invádent gregem tuum lupi rapáces: quis nos a mórsibus eórum, percússo pastóre, prohibébit? Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva tibi sunt tua præmia nec diláta minuéntur; nostri pótius miserére, quos déseris."
Tunc ille motus his flétibus, ut totus semper in Dómino misericórdiæ viscéribus affluébat, lacrimásse perhibétur; conversúsque ad Dóminum hac tantum fléntibus voce respóndit: "Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem: fiat volúntas tua."
O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui in nullam se partem prónior inclináverit, nec mori timúerit nec vívere recusárit! Oculis tamen ac mánibus in cælum semper inténtis, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat; et, cum a presbýteris, qui tunc ad eum convénerant, rogarétur ut corpúsculum láteris mutatióne releváret: "Sínite, inquit, sínite me, fratres, cælum pótius respícere quam terram, ut suo iam itínere itúrus ad Dóminum spíritus dirigátur." Hæc locútus diábolum vidit propter assístere. "Quid hic, inquit, astas, cruénta béstia? Nihil in me, funéste, repéries: Abrahæ me sinus récipit."
r. Dixérunt discípuli ad beátum Martínum: Cur nos, pater, déseris? aut cui nos desolátos relínquis? * Invádent enim gregem tuum lupi rapáces. v. Scimus quidem desideráre te Christum, nostri pótius miserére, quos déseris. * Invádent. v. Glória Patri. * Invádent.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.