Die 19 ianuarii
1. Smyrnæ in Asia, pássio sancti Germánici, mártyris Philadelphíæ, qui, témpore Marci Antoníni et Lúcii Aurélii imperatórum, sancti Polycárpi discípulus fuit, quem in martyrio præcéssit, cum, primǽvæ ætátis venustáte florénte a iúdice damnátus, Dei virtúte metum corpóreæ suæ fragilitátis exclúdens béstiam ipsi parátam sponte provocávit.
2. Apud Spolétum in Umbria, sancti Pontiáni, mártyris, qui, témpore Antoníni imperatóris, pro Christo vehementíssime virgis cæsus esse tráditur, tandem gládio transfóssus.
3. Via Cornélia miliário tértio décimo ab urbe Roma in cœmetério ad Nymphas, sanctórum Márii, Marthæ, Audífacis et Abaci, mártyrum.
4. Commemorátio sancti Macárii Magni, presbyteri et abbátis monastérii Scetis in Ægýpto, qui, mundo sibíque mórtuus, Deo soli vivébat, quod étiam suos docébat.
5. Commemorátio sancti Macárii, cognoménto Alexandríni, presbyteri et abbátis apud montem Scetim in Ægýpto.
6. Laude Pompéia in Ligúria, commemorátio sancti Bassiáni, epíscopi, qui, ut gregem suum ab arianórum hǽresi ibídem adhuc vigénte defénderet, una cum sancto Ambrósio Mediolanénsi strénue decertávit.
7. Comi in Langobárdia, sanctórum Liberátæ et Faustínæ, sorórum et vírginum, quæ monastérium Sanctæ Margarítæ corididérunt.
8 *. In pago Dorcasíno apud Carnútum in Néustria, sancti Launomári, abbátis monastérii Corbionénsis, quod in Pértici solitúdine fundávit.
10. Ravénnæ in Flamínia, sancti Ioánnis, epíscopi, qui dum bello langobárdico tota quatiebátur Itália, Ecclésiæ necessitátibus óptime provídit, sancto Gregório papa Magno teste, qui ad eum librum Régulæ pastorális misit.
10 *. Rothómagi in Néustria, sancti Remígii, epíscopi, Pippíni regis fratris, qui sollérti indústria psalmódiæ cantum more románo modulári curávit.
11 *. Corcyræ in Græcia, sancti Arsénii, epíscopi, qui pastor fuit ovíli inténtus et oratióni noctúrnæ assíduus.
12 *. Híspali in Hispánia, beáti Marcélli Spínola y Maestre, epíscopi, qui ad societátem humánam provehéndam círculos operariórum cóndidit, pro veritáte et æquitáte propugnávit et domum suam egénis apéruit.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.