Sabbato 27 Martii 2027, Sacrum Triduum Paschale,
   Caput 47 - DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI
   
   Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis : aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis conpetentibus compleantur. Psalmos autem vel antefanas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit inponant. Cantare autem et legere non præsumat nisi qui potest ipsud officium implere ut ædificentur audientes; quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.
   
   
   

Retour en haut