In secundo nocturno, anno I
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 15, 1-3: PG 33, 870-873)
Lectio I
Christi advéntum annuntiámus, non unum dumtáxat, sed et álterum prióre multo speciosiórem. Ille enim patiéntiæ significatiónem prætulit; iste vero divíni regni diadéma feret. Nam ut plúrimum duplícia sunt ómnia apud Dóminum nostrum Iesum Christum. Duplex natívitas: áltera ex Deo ante sæcula, áltera ex Vírgine in consummatióne sæculórum; duplex descénsus: unus obscúrus, qui tamquam plúviæ in vellus, alter vero conspícuus, nimírum futúrus. In primo advéntu fásciis involútus est in præsépio: in secúndo amicítur lúmine quasi vestiménto. In prióri sustínuit crucem, ignomíniam aspernátus; in áltero véniet angelórum exércitu stipátus, glorificátus.
r. Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, * Qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis suæ. v. Præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei. * Qui reformábit.
Lectio II
Non ígitur in primo tantum advéntu acquiéscimus, sed et secúndum exspectámus. Véniet Salvátor non ut íterum iudicétur, sed ut in ius vocet eos a quibus in iudícium est vocátus. Qui prius cum iudicarétur tácuit, conscelerátis qui immánia in illum, quando in crucem egére, ausi sunt, in memóriam révocans dicet: Hæc fecísti et tácui. Tunc, piæ dispensatiónis causa, hómines leni persuasióne docens venit: eo vero témpore, velint, nolint, regno illíus necessário subiciéntur.
r. Audíte verbum Dómini, Gentes, et annuntiáte illud in fínibus terræ; * Et in ínsulis quæ procul sunt, dícite: Salvátor noster advéniet. v. Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte, * Et ínsulis.
Lectio III
De utróque illo advéntu lóquitur Malachías prophéta: Et statim véniet ad templum suum Dóminus quem vos quæritis. Ecce unus advéntus. Et rursus de áltero ita infit: Et Angelus testaménti quem vos quritis? Ecce véniet Dóminus omnípotens: et quis sustinébit diem ingréssus eius?
r. Ecce virgo concípiet et páriet fílium, dicit Dóminus, * Et vocábitur nomen eius Admirábilis, Deus, Fortis. v. Tóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Deus. * Et vocábitur.
Lectio IV
Duos quoque illos advéntus signíficat Paulus ad Titum scribens his verbis: Appáruit grátia Dei salvatóris ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et mundána desidéria, temperánter et pie et iuste vivámus in præsénti sæculo, exspectántes beátam spem et apparitiónem glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi. Viden quómodo primum expréssit advéntum de quo grátias agit; álterum vero quem exspectámus. Véniet ígitur Dóminus noster Iesus Christus e cælis. Véniet vero circa finem mundi huius cum glória in postréma die. Fiet enim mundi huius consummátio, et factus iste mundus rursum renovábitur.
r. Obsecro, Dómine, mitte quem missúrus es: vide afflictiónem pópuli tui; * Sicut locútus es, veni, et líbera nos. v. A solis ortu et occásu, ab aquilóne et mari. * Sicut. v. Glória Patri. * Sicut.
In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus beáti Guerríci abbátis (Sermo 1, 1. 2: SC 166, 90-94)
Lectio I
Scio quia non confúndes me ab exspectatióne mea; quia iam substántia mea apud te est; quia natúra nostra, de nobis sumpta et pro nobis obláta, apud te glorificáta est, spem nobis tríbuens quia ad te omnis caro véniet, capútque membra sequéntur, ut holocáustum compleátur. Plenióre tamen fidúcia, quia tutióre consciéntia, Dóminum exspectáre potest, cui dícere datum est: " Substántia possessiúnculæ meæ, o Dómine, apud te est; quia facultátes meas, vel tibi erogándo vel pro te contemnéndo, in cælis thesaurizávi, et ad pedes tuos ómnia mea depósui, sciens quia potens es depósitum meum non modo serváre, sed étiam in céntuplum restitúere et vitam ætérnam adícere ".
r. Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, * Qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis suæ. v. Præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei. * Qui reformábit.
Lectio II
Quam beáti vos, páuperes spíritu, qui iuxta consílium admirábilis consiliárii thesaurizástis vobis thesáuros in cælo; ne, si in terra thesáuri vestri remanérent, corda quoque vestra páriter putréscerent. Eant ígitur, eant corda post thesáuros suos; sursum affíxa sit cogitátio et ad Deum suspénsa exspectátio.
r. Audíte verbum Dómini, Gentes, et annuntiáte illud in fínibus terræ; * Et in ínsulis quæ procul sunt, dícite: Salvátor noster advéniet. v. Annuntiáte et audítum fácite; loquímini et clamáte, * Et ínsulis.
Lectio III
Sicut Ecclésia in antíquis iustis exspectávit advéntum primum, sic in novis reexspéctat secúndum; sicut in primo certa de prétio redemptiónis, sic in secúndo de prmio remuneratiónis, atque hujus exspectatióne spei suspénsa a terrénis, tam felíciter quam ardénter ínhiat ætérnis. Loquénsque secum consolátur se et ait: Pars mea Dóminus, proptérea exspectábo eum. Defécit quidem ánima mea in salutáre tuum, o Dómine, sed in verbum tuum supersperávi.
r. Ecce virgo concípiet et páriet fílium, dicit Dóminus, * Et vocábitur nomen eius Admirábilis, Deus, Fortis. v. Tóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Deus. * Et vocábitur.
Lectio IV
Spes quidem quæ différtur, ut scriptum est, afflígit ánimam; sed licet lassa sit ex desidérii dilatióne, secúra tamen est ex promissióne. In ipsam non solum sperans, sed et superspérans, adíciam spem super spem, sicut assídue adícitur tribulátio super tribulatiónem, dilátio super dilatiónem. Certus sum enim quia apparébit in finem et non mentiétur; ideóque, etsi moram fécerit, exspectábo eum, quia véniens véniet, et non tardábit ultra præstitútum vel opportúnum. Quod opportúnum? Cum implétus fúerit númerus fratrum nostrórum, et consummátum fúerit tempus misericórdiæ ad pæniténtiam indúltum.
r. Obsecro, Dómine, mitte quem missúrus es: vide afflictiónem pópuli tui; * Sicut locútus es, veni, et líbera nos. v. A solis ortu et occásu, ab aquilóne et mari. * Sicut. v. Glória Patri. * Sicut.