Caput 60 - DE SACERDOTIBUS QUI FORTE VOLUERINT IN MONASTERIO HABITARE
Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulæ disciplinam servaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est : Amice, ad quod venisti ?
Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; sin alias, ullatenus aliqua præsumat, sciens se disciplinæ regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det.
Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, illum locum adtendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.
Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; et ipsi tamen si promittunt de observatione regulæ vel propria stabilitate.
Maximilianus Maria Kolbe die 8 ianuarii in Polonia natus, Ordinem Fratrum Minorum Conventualium adolescens ingressus est, et anno 1918 sacerdos in Urbe ordinatus. Filiali flagrans in Deiparam Virginem pietate, pium sodalicium, cui nomen « Militiæ Mariæ Immaculatæ », excitavit, quod tum in patria tum in aliis regionibus late propagavit. Missionarius in Iaponiam adveniens, christianam fidem sub eiusdem Virginis Immaculatæ auspiciis ac patrociniis dilatare studuit. Tandem in Poloniam reversus, plurimasque in campo de Oswiecim Cracoviensis districtus perpessus ærumnas, immani sæviente populorum conflictu, actuosam vitam in holocaustum caritatis die 14 augusti 1941 consummavit.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)