v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Or:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 1. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Psalmus 135 (136)
Psalm 135 (136)
Hymnus paschalis
Easter hymn
Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
To recount the deeds of the Lord is to praise Him (Cassiodorus ).
I
I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Celebrate the Lord, for He is good, for His mercy is everlasting.
Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the God of gods, for His mercy is eternal.
Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the Lord of lords, for His mercy is eternal.
Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
To Him Who alone works great wonders, for His mercy is eternal.
Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made the heavens wisely, for His mercy is eternal.
Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who spread the earth over the waters, for His mercy is eternal.
Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Who made the great lights, for His mercy is eternal.
solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
The sun to rule over the day, for His mercy is eternal.
lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
The moon and the stars to rule over the night, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 2. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
II
II
Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who smote the Egyptians in their firstborn, for His mercy is eternal.
Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He brought Israel out of their midst, for His mercy is everlasting.
in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
With a strong hand and an outstretched arm, for His mercy is eternal.
Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who divided the Red Sea in two, for His mercy is eternal.
Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made Israel pass through, for His mercy is eternal.
Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
And he threw Pharaoh and his army into the Red Sea, for His mercy is everlasting.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. 3. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
III
III
Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He led His people through the wilderness, for His mercy is eternal.
Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He hath struck great kings, for His mercy is eternal.
et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He hath put to death mighty kings, for His mercy is eternal:
Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Sehon, king of the Amorites, for His mercy is eternal;
et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and Og king of Bashan, for His mercy is everlasting.
Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
And he hath given their land as an inheritance, for His mercy is everlasting,
hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
as an inheritance to Israel his servant, for His mercy is eternal.
Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Forasmuch as He remembered us in our humiliation, for His mercy is eternal;
et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and He hath delivered us (redeemed) from our enemies, for His mercy is eternal.
Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He giveth food to all flesh, for His mercy is eternal.
Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glorify the God of heaven, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
In primo nocturno, anno II
De Epístula secúnda beáti Pauli apóstoli ad
De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo. Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet.
Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem. Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis. Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.
r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
In secundo nocturno, anno II
Ex Commentário sancti Hierónymi presbýteri in psalmos (In ps. 66: PL 26, 1010-1011)
Terra dedit fructum suum. Terra, sancta María, de nostra terra, de nostro sémine, de hoc luto, de hoc limo, de Adam. Terra ista dedit fructum suum. Quod pérdidit in paradíso, invénit in fílio. Terra dedit fructum suum. Primum dedit florem. Dicit et in Cántico canticórum: Ego flos campi et lílium convállium. Iste ígitur flos fructus factus est, ut nos illum comederémus, ut nos manducarémus carnes eius. Vultis scire quis sit iste fructus? Virgo de vírgine, Dóminus de ancílla, Deus ex hómine, fílius ex matre, fructus ex terra. Vidéte quid dicat ipse fructus: Nisi granum fruménti cecíderit in terram et mórtuum fúerit, non potest fácere fructus multos.
Terra dedit fructum suum. Dedit granum fruménti. Quod granum fruménti cécidit in terram et mórtuum est, et ídeo multos fructus affert. Multiplicátum est in spica: quod unum cecíderat, in multis resurréxit. Cécidit enim granum trítici in terram, et seges copiósa surréxit. Terra dedit fructum suum. Proptérea confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes. Terra dedit fructum suum. Quis est iste fructus?
Benedícat nos Deus Deus noster, benedícat nos Deus. Deus, Pater; Deus noster, Fílius. Ipse enim Deus noster. Et vocábis, inquit, nomen eius Emmánuel, id est nobíscum Deus. Deus noster benedícat nos. Deus Spíritus Sanctus. Vidéte mystérium Trinitátis in uno versículo comprehénsum. Terra dedit fructum suum. In isto fructu, Trinitátis mystérium continétur. Benedícat nos Deus Deus noster. Qui Deus est ómnium per natúram, noster próprie factus est Deus. Benedícat nos Deus. Expéllat véterem maledictiónem. Maledíctio nos eiécit de paradíso: redúcat benedíctio.
r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.