In illo témpore: Assúmit Iésus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos. Et transfigurátus est coram ipsis; et vestiménta eíus facta sunt splendéntia, cándida nimis, quália fullo super terram non potest tam cándida fácere. Et appáruit illis Elías cum Móyse, et erant loquéntes cum Iésu. Et respóndens Petrus ait Iésu: “Rábbi, bonum est nos hic esse; et faciámus tria tabernácula: tibi unum et Móysi unum et Elíæ unum.” Non enim sciébat quid respondéret; erant enim extérriti. Et facta est nubes obúmbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Fílius meus diléctus; audíte illum.” Et statim circumspiciéntes néminem ámplius vidérunt nisi Iésum tantum secum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit illis, ne cui, quæ vidíssent, narrárent, nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit. Et verbum continuérunt apud se, conquiréntes quid esset illud: “a mórtuis resúrgere.” Et interrogábant eum dicéntes: “Quid ergo dicunt scribæ quia Elíam opórteat veníre primum?” Qui ait illis: “Élias véniens primo, restítuit ómnia; et quómodo scriptum est super Fílio hóminis, ut multa patiátur et contemnátur? Sed dico vobis: Et Elías venit; et fecérunt illi, quæcúmque volébant, sicut scriptum est de eo.”
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)