v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Lux ætérna, lumen potens, dies indefíciens, debellátor atræ noctis, reparátor lúminis, destructórque tenebrárum, illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur, quo vocante surgimus; faciénte quo beáti, quo linquénte míseri; quo a morte liberáti, quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti, noctis atque sǽculi; ergo nobis, rex ætérne, lucem illam tríbue, quæ fuscátur nulla nocte, solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi, Sancto sit Spirítui, Deo trino sed et uni, paci, vitæ, lúmini, nómini præ cunctis dulci divinóque númini. Amen.
Vel:
Or:
Hymnus
Deus de nullo véniens, Deus de Deo pródiens, Deus ab his progrédiens, in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium, tu sis amor et gáudium; in te nostra cupíditas et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine, cum Génito de Vírgine, intus et in circúitu nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas, quod tua fecit bónitas, creándo prius hóminem, recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas, redémit Christi cáritas; patiéndo tunc díligens, nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium, pax, virtus et impérium, decus, omnipoténtia, laus, honor, reveréntia. Amen.
Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 1. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Psalmus 135 (136)
Psalm 135 (136)
Hymnus paschalis
Easter hymn
Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
To recount the deeds of the Lord is to praise Him (Cassiodorus ).
I
I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Celebrate the Lord, for He is good, for His mercy is everlasting.
Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the God of gods, for His mercy is eternal.
Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the Lord of lords, for His mercy is eternal.
Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
To Him Who alone works great wonders, for His mercy is eternal.
Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made the heavens wisely, for His mercy is eternal.
Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who spread the earth over the waters, for His mercy is eternal.
Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Who made the great lights, for His mercy is eternal.
solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
The sun to rule over the day, for His mercy is eternal.
lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
The moon and the stars to rule over the night, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 2. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
II
II
Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who smote the Egyptians in their firstborn, for His mercy is eternal.
Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He brought Israel out of their midst, for His mercy is everlasting.
in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
With a strong hand and an outstretched arm, for His mercy is eternal.
Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who divided the Red Sea in two, for His mercy is eternal.
Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made Israel pass through, for His mercy is eternal.
Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
And he threw Pharaoh and his army into the Red Sea, for His mercy is everlasting.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. 3. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
III
III
Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He led His people through the wilderness, for His mercy is eternal.
Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He hath struck great kings, for His mercy is eternal.
et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He hath put to death mighty kings, for His mercy is eternal:
Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Sehon, king of the Amorites, for His mercy is eternal;
et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and Og king of Bashan, for His mercy is everlasting.
Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
And he hath given their land as an inheritance, for His mercy is everlasting,
hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
as an inheritance to Israel his servant, for His mercy is eternal.
Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Forasmuch as He remembered us in our humiliation, for His mercy is eternal;
et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and He hath delivered us (redeemed) from our enemies, for His mercy is eternal.
Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He giveth food to all flesh, for His mercy is eternal.
Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glorify the God of heaven, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
In primo nocturno, anno II
De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Philippénses
Gavísus sum in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis, opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári, scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalonícam et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro glória in sæcula sæculórum. Amen.
Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cæsaris domo sunt. Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
r. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat; * Quia non spernis, Deus, preces páuperum. v. De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine exáudi vocem meam. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
In secundo nocturno, anno II
Ex Precatiónibus sancti Ephræm diáconi (Precatio ad Dei matrem: Op. omnia 3, 532)
In te patróna et mediatríce erga Deum ex te génitum genus humánum, Dei mater, felicitátem suam ponit, atque a tuo semper pendet patrocínio, teque solam habet perfúgium, ac defensiónem, útpote quæ confidéntiam habes apud ipsum. Ecce ipse quoque at te vénio fervénti ánimo, mínime audens secúre accédere ad tuum Fílium, sed supplex oro ut per tuam intercessiónem apud eum salútem cónsequar.
Noli ígitur despícere fámulum tuum, qui omnem spem meam repósitam hábeo in te post Deum, noli aversári prorsus periclitántem, et in máximis ærúmnis exércitum; verum, miserátrix, ac misericórdis Dei Mater, tui fámuli miserére, et líbera me a damnábili consciéntia; compescéndo cogitatiónum tempestátem, voluptátum fornácem exstíngue, carnísque incéndium réprime, et dilectiónem erga tuum Fílium ac Deum meum, accénde, omnésque meos sensus tuére, nullum præbéndo fœdis cupiditátibus ingréssum.
Ut pæniténtiæ tempus mihi detur, supplex oro, ne me infructuósum mortis falx exscíndat, neque véluti stérilis igni tradar. Accénde ánimæ meæ lámpadem exstínctam, meorúmque mærórum calíginem díssipa, appetituúmque meórum ægrotántium nébulam tuis précibus expélle. Multum enim potest matérna precátio apud Fílium, qui fácile fléctitur. Da mihi pæniténtiæ lumen atque ad compunctiónis diem manudúcito, et dignum me fac, ut me geram secúndum beneplácitum Dei benigníssimi ómnibus diébus vitæ meæ; et quoúsque in hac vita versor calamitosíssima, defénde, prótege, custódi, navigánti adnáviga, iter agénti comes esto, dormiéntem tuére, atque omnes meas vias dírige.
r. Velóciter exáudi me, Dómine, * Quia defecérunt sicut fumus dies mei. v. Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui; * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.