Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,33-37)
In illo tempore : Dixit Iesus discipulis suis : Íterum audístis quia dictum est antíquis: ‘Non periurábis; reddes autem Dómino iuraménta tua.’ Ego autem dico vobis: Non iuráre omníno, neque per cælum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabéllum est pedum eíus, neque per Hierosólymam, quia cívitas est magni Regis; neque per caput tuum iuráveris, quia non potes unum capíllum album fácere aut nigrum. Sit autem sermo vester: ‘Est, est’, ‘Non, non’; quod autem his abundántius est, a Malo est.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel