v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
Ant. 1. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 1. The Lord has judged the pauvees in [all] justice.
Psalmus 9 B (10)
Psalm 9 B (10)
Gratiarum actio
Thanksgiving
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
Blessed are the poor, for yours is the kingdom of God.
I
I
Ut quid, Dómine, stas a longe, * abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
Why, O Lord, hast thou retired afar off? why dost thou slight us in our wants, in the time of trouble?
Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; * comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
Whilst the wicked man is proud, the poor is set on fire: they are caught in the counsels which they devise.
Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, * et avárus sibi benedícit.
For the sinner is praised in the desires of his soul: and the unjust man is blessed.
Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: * Non requíret, non est Deus."
The sinner hath provoked the Lord, according to the multitude of his wrath he will not seek him:
Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; * prosperántur viæ illíus in omni témpore.
God is not before his eyes: his ways are filthy at all times.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; * omnes inimícos suos aspernátur.
Thy judgments are removed from his sight: he shall rule over all his enemies.
Dixit enim in corde suo: « Non movébor, * in generatiónem et generatiónem ero sine malo ».
For he hath said in his heart: I shall not be moved from generation to generation, and shall be without evil.
Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, * sub lingua eius labor et nequítia.
His mouth is full of cursing, and of bitterness, and of deceit: under his tongue are labour and sorrow.
Sedet in insídiis ad vicos, * in occúltis intérficit innocéntem.
He sitteth in ambush with the rich in private places, that he may kill the innocent.
Oculi eius in páuperem respíciunt. * Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
His eyes are upon the poor man: he lieth in wait in secret like a lion in his den.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; * rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
He lieth in ambush that he may catch the poor man: to catch the poor, whilst he draweth him to him.
Irruit et inclínat se, et míseri cadunt * in fortitúdine brachiórum eius.
In his net he will bring him down, he will crouch and fall, when he shall have power over the poor.
Dixit enim in corde suo: « Oblítus est Deus; * avértit fáciem suam, non vidébit in finem ».
For he hath said in his heart: God hath forgotten, he hath turned away his face, not to see to the end.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. The Lord has judged the pauvees in [all] justice.
Ant. 2. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 2. Thou, Lord, consider pain and sorrow.
II
II
Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, * ne obliviscáris páuperum.
Arise, O Lord God, let thy hand be exalted: forget not the poor.
Propter quid spernit ímpius Deum? * Dixit enim in corde suo: "Non requíres".
Wherefore hath the wicked provoked God? for he hath said in his heart: He will not require it.
Vidísti: † tu labórem et dolórem consíderas, * ut tradas eos in manus tuas.
Thou seest it, for thou considerest labour and sorrow: that thou mayst deliver them into thy hands.
Tibi derelíctus est pauper, * órphano tu factus es adiútor.
To thee is the poor man left: thou wilt be a helper to the orphan.
Cóntere bráchium peccatóris et malígni; * quæres peccátum illíus et non invénies.
Break thou the arm of the sinner and of the malignant: his sin shall be sought, and shall not be found.
Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * periérunt gentes de terra illíus.
The Lord shall reign to eternity, yea, for ever and ever: ye Gentiles shall perish from his land.
Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; * confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
The Lord hath heard the desire of the poor: thy ear hath heard the preparation of their heart.
iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
To judge for the fatherless and for the humble, that man may no more presume to magnify himself upon earth.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. Thou, Lord, consider pain and sorrow.
Ant. 3. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Ant. 3. The Lord's words are pure words, silver tested by fire.
Psalmus 11 (12)
Psalm 11
Invocatio contra superbos
Invocation against the superb
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
For us poor, the Father deigned to send His Son (S. Augustine)
Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, * quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
Save me, O Lord, for there is now no saint: truths are decayed from among the children of men.
Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; * in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.
They have spoken vain things every one to his neighbour: with deceitful lips, and with a double heart have they spoken.
Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa * et linguam magníloquam.
May the Lord destroy all deceitful lips, and the tongue that speaketh proud things.
Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, † lábia nostra a nobis sunt; * quis noster dóminus est?"
Who have said: We will magnify our tongue; our lips are our own; who is Lord over us?
"Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, † nunc exsúrgam, dicit Dóminus; * ponam in salutári illum, quem despíciunt."
By reason of the misery of the needy, and the groans of the poor, now will I arise, saith the Lord. I will set him in safety; I will deal confidently in his regard.
Elóquia Dómini elóquia casta, * argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum.
The words of the Lord are pure words: as silver tried by the fire, purged from the earth, refined seven times.
Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum.
Thou, O Lord, wilt preserve us: and keep us from this generation for ever.
In circúitu ímpii ámbulant, * a cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
The wicked walk round about: according to thy highness, thou hast multiplied the children of men.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Ant. The Lord's words are pure words, silver tested by fire.
In primo nocturno, anno II
De libro Iob
Dixit Iob: Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. Quæ enim pars mea apud Deum désuper, et quæ heréditas apud Omnipoténtem in excélsis? Numquid non perdítio est iníquo et alienátio operántibus iniustítiam? Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, appéndat me in statéra iusta et sciat Deus integritátem meam.
Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhæsit mácula, seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. Si contémpsi subíre iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me, quid enim fáciam, cum surréxerit ad iudicándum Deus, et, cum quæsíerit, quid respondébo illi?
Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in viscéribus unus? Si negávi quod volébant paupéribus et óculos víduæ languéscere feci; si comédi bucéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea, quia ab infántia mea educávi eum ut pater et de ventre matris meæ diréxi eam; si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem; si non benedixérunt mihi látera eius, et de velléribus óvium meárum calefáctus est; si levávi super pupíllum manum meam, cum vidérem in porta adiutórium mihi, úmerus meus a iunctúra sua cadat, et bráchium meum cum óssibus lacertórum confringátur, quia timor super me calámitas a Deo, et contra maiestátem eius nihil valérem!
Quis mihi tríbuat auditórem? Ecce signum meum! Omnípotens respóndeat mihi! Ecce liber quem scripsit vir litis meæ, ut in úmero meo portem illum et álligem illum quasi corónam mihi. Númerum gráduum meórum pronuntiábo illi et quasi príncipem adíbo eum.
r. Nonne cognóscit Deus vias meas, et cunctos gressus meos dinúmerat? Quod si ambulávi in vanitáte, aut festinávit in dolo pes meus, * Appéndat me in statéra iusta et probet Deus innocéntiam meam. v. Quis det, ut véniat petítio mea et, quod exspécto, tríbuat mihi Deus? * Appéndat me. v. Glória Patri. * Appéndat me.
In secundo nocturno, anno II
Ex Spéculo Guliélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci (Cap. 6, 71-72: SC 301, 136-138)
Tu, o fidélis ánima, cum in fide tua natúræ trepidánti ingerúntur occultióra mystéria, aude et dic, non stúdio occurréndi, sed amóre sequéndi: "Quómodo fiunt ista?" Quæstio tua orátio tua sit, amor sit, píetas et húmile desidérium; non in sublímibus scrutans Dei maiestátem, sed in salutáribus Dei salutárium nostrórum quærens salútem.
Festína ergo párticeps esse Spíritus Sancti. Adest cum invocátur; nec nisi iam adsit invocátur. Cumque invocátus venit, in abundántia venit benedictiónis Dei. Flúminis ímpetus est, lætíficans civitátem Dei. Et cum vénerit, si te invénerit húmilem et quiétum et treméntem sermónes Dei, requiéscet super te; et revelábit tibi quod aufert Deus Pater a sapiéntibus et prudéntibus huius sæculi; et illucéscere tibi incípient ea quæ pótuit Sapiéntia discípulis in terra dícere; sed illi non póterant portáre donec veníret Spíritus veritátis qui docéret eos omnem veritátem.
In qua percipiénda vel discénda, frustra hoc exspectátur ab ore cuiúsvis hóminis, quod pércipi non pótuit vel disci ex lingua ipsíus Veritátis. Sicut enim ipsa Véritas dicit: Spíritus est Deus, et sicut necésse est eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte adoráre; sic scire eum vel cognóscere desiderántibus, nónnisi in Spíritu Sancto intelléctum fídei et puræ ac meræ illíus veritátis sensum éxpedit quærere. In ténebris enim et ignorántia vitæ huius, paupéribus spíritu ipse est lumen illúminans; ipse trahens cáritas; ipse affíciens suávitas; ipse hóminis ad Deum accéssus; ipse amor amántis; ipse devótio; ipse píetas. Ipse ex fide in fidem revélat fidélibus Dei iustítiam, cum pro grátia dat grátiam, pro fide audítus fidem illuminátam.
r. Ecce vir prudens qui ædificávit domum suam supra petram; in cuius ore non est invéntus dolus, * Quia Deus elégit eum in sacerdótem sibi. v. Ecce vere Israelíta in quo dolus non est. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.