Vitetur in monasterio omnis præsumptionis occasio; atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut cædere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. Infantum vero usque quindecim annorum ætates disciplinæ diligentia ab omnibus et custodia sit; sed et hoc cum omni mensura et ratione.
Nam in fortiori ætate qui præsumit aliquatenus sine præcepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinæ regulari subiaceat, quia scriptum est : Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
Natus est Tagaste in Africa anno 354, adulescentiam doctrinis et moribus inquietam transegit, donec Mediolani, ad fidem conversus, anno 387 ab episcopo Ambrosio baptizatus est. In patriam reversus vitam asceticam professus est, et episcopus Hipponensis electus, per triginta quattuor annos forma gregis factus, illum erudivit sermonibus et scriptis copiosis, quibus etiam strenue contra errores sui temporis dimicavit vel fidem erudite illustravit. Mortuus est anno 430.
@
(Africa Sept.) S. Augustíni, epíscopi et Ecclésiæ doctóris, Sollemnitas.
Natus est Tagaste in Africa anno 354, adulescentiam doctrinis et moribus inquietam transegit, donec Mediolani, ad fidem conversus, anno 387 ab episcopo Ambrosio baptizatus est. In patriam reversus vitam asceticam professus est, et episcopus Hipponensis electus, per triginta quattuor annos forma gregis factus, illum erudivit sermonibus et scriptis copiosis, quibus etiam strenue contra errores sui temporis dimicavit vel fidem erudite illustravit. Mortuus est anno 430.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)