v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
Ant. 1. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 1. Arise, O Lord, and help me.
Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Psalm 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
I
Iúdica, Dómine, iudicántes me; * impúgna impugnántes me.
Judge, Lord, those who do me harm; fight those who fight me.
Apprehénde clípeum et scutum † et exsúrge in adiutórium mihi. * Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum."
Take up Thy weapons and Thy shield, and arise to help me. Say to my soul, I am thy salvation.
Anima autem mea exsultábit in Dómino * et delectábitur super salutári suo.
But my soul will rejoice in the Lord, and delight in his Saviour.
Omnia ossa mea dicent: * "Dómine, quis símilis tibi?
All my bones will say: * Lord, who is like Thou,
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, * egénum et páuperem a diripiéntibus eum."
who snatch the poor from the hands of those who are stronger than him; the needy and the poor to those who despoil him?
Surgéntes testes iníqui, *quæ ignorábam, interrogábant me;
Iniquitous witnesses have risen; They asked me about what I didn't know.
retribuébant mihi mala pro bonis, * desolátio est ánimæ meæ.
They have not returned evil for good; it was sterility for my soul.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. Arise, O Lord, and help me.
Ant. 2. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 2. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
II
II
Ego autem, cum infirmaréntur, * induébar cilício,
But when they tormented me, I put on a haircloth.
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, * et orátio mea in sinu meo convertebátur.
I humbled my soul by fasting, and my prayer returned to my bosom.
Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, * quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
I had the same compassion for them as I did for a relative or a brother; I bent down as if in mourning and sadness.
Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; * convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
And they rejoiced, and gathered together against me; misfortunes have come upon me, without my knowing the reason.
Diripuérunt et non desistébant; † tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, * frenduérunt super me déntibus suis.
They have been dispersed; but, without compunction, they have anon put me unto the test; they have overwhelmed me with insults; They gnashed their teeth at me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. Judge my cause; defend me, for Thou art powerful, O Lord.
Ant. 3. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Ant. 3. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
III
III
Dómine, quámdiu aspícies? † Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, * a leónibus únicam meam.
Lord, when will Thou behold? Save my soul from their malignity; snatch my only from these lions.
Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo multo laudábo te.
I will praise Thou in a great assembly; I will praise Thee in the midst of a many people.
Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
Let not those who attack me unjustly, who hate me without reason, and who blink their eyes, not rejoice over me.
Vidísti, Dómine, ne síleas; * Dómine, ne discédas a me.
Thou hast seen, Lord; do not remain silent; * Lord, depart not from me.
Exsúrge et evígila ad iudícium meum, * Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
Arise and take care of my right; my God and my Lord, defend my cause.
Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, * et dicant semper: «Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui».
Let them be glad and glad that they want my justification; and let them say without ceasing, Glory unto the Lord, those who desire the peace of His servant.
Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
And my tongue will praise Thy righteousness, and Thy praise all day long.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Ant. All day long my tongue has meditated on Thy justice.
In primo nocturno, anno II
De libro Isaíæ prophétæ
In die illa erunt Ægýptii quasi mulíeres et stupébunt et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam. Et erit terra Iudæ Ægýpto in pavórem: omnis qui illíus fúerit recordátus, pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam. In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan et iurántes per Dóminum exercítuum. Cívitas Solis vocábitur una.
In die illa erit altáre Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus iuxta términum eius Dómino. Et erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti. Clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulántium, et mittet eis salvatórem et propugnatórem qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa; et colent eum in hóstiis et in munéribus et vota vovébunt Dómino et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga et sanábit; et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis et sanábit eos.
In die illa erit via de Ægýpto in Assýriam; et intrábit Assýrius Ægýptum et Ægýptius in Assýriam, et sérvient Ægýptii cum Assýriis. In die illa erit Israel tértius cum Ægýpto et Assýria; benedíctio in médio terræ, cui benedícet Dóminus exercítuum dicens: " Benedíctus pópulus meus Ægýptius, et opus mánuum meárum Assýrius, et heréditas mea Israel ".
r. Montes Israel, ramos vestros expándite et floréte et fructus fácite: * Prope est ut véniat dies Dómini. v. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra et gérminet Salvatórem. * Prope est. v. Glória Patri. * Prope est.
In secundo nocturno, anno II
Ex Epístulis sancti Ambrósii epíscopi (Ep. 2, 1-5.7: PL 16, 879-880.881)
Suscepísti munus sacerdótii et, in puppe Ecclésiæ sedens, navim advérsus fluctus gubérnas. Tene clavum fídei, ut te graves huius sæculi turbáre non possint procéllæ. Mare quidem magnum et spatiósum, sed noli veréri; quia ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit eam. Itaque non immérito inter tot mundi freta Ecclésia Dómini tamquam supra apostólicam ædificáta petram immóbilis manet, et inconcússo advérsum ímpetus sæviéntis sali persevérat fundámine. Ablúitur undis, non quátitur, et licet frequénter eleménta mundi huius magno illísa resúltent fragóre, habet tamen, quo laborántes excípiat, tutíssimum portum salútis.
Sed tamen, etsi in mari flúctuat, currit in flumínibus; et vide ne in illis flumínibus magis, de quibus dictum est: Elevavérunt flúmina vocem suam. Sunt enim flúmina, quæ de ventre eius fluent, qui potum a Christo accéperit, et de Spíritu Dei súmpserit. Hæc ergo flúmina, cum redúndant spiritáli grátia, élevant vocem suam.
Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus éxeat. Cóllige aquam Christi, illam quæ laudat Dóminum. Cóllige aquam de plúribus locis, quam effúndunt nubes prophéticæ. Quicúmque cólligit de móntibus aquam, atque ad se trahit vel haurit e fóntibus, et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo grémium mentis tuæ, ut terra tua huméscat, et domésticis irrigétur fóntibus. Ergo qui multa legit et intéllegit, implétur: qui fúerit implétus, álios rigat; ideóque Scriptúra dicit: si implétæ fúerint nubes, plúviam in terram effúndent. Sint ergo sermónes tui próflui, sint puri et dilúcidi, ut moráli disputatióne suavitátem infúndas populórum áuribus et grátia verbórum tuórum plebem demúlceas, ut volens, quo ducis sequátur. Fúlgeat sermónum tuórum manifestátio, intelléctus corúscet, et allóquium tuum atque tractátus aliéna non indígeat assertióne.
r. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. v. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis. * Tu es. v. Glória Patri. * Tu es.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.