The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria VI 14 Decembris 2029, Hebdomada II Adventus,
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
  Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
  Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
  Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
  Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
  Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
  Ant. 1. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
  Ant. 1. Do not rebuke me in Thy anger, Lord.
  Psalmus 37 (38)
Psalm 37
  Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Obsecration of the sinner when he is in extreme danger
  Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
Everyone He knew was standing far away.
  I
I
  Dómine, ne in furóre tuo árguas me * neque in ira tua corrípias me,
  Lord, do not rebuke me in Thy wrath, nor punish me in Thy wrath,
  quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
  for I have been pierced by Thy arrows, and Thou hast laid Thy hand on me.
  Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
  Naught healthy remained in my flesh at the sight of Thy wrath; there is no more peace in my bones at the sight of my sins.
  Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis.
  For my iniquities have risen above my head, and like a heavy burden they have weighed down upon me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
  Ant. Do not rebuke me in Thy anger, Lord.
  Ant. 2. Dómine, ante te omne desidérium meum.
  Ant. 2. Lord, all my desire is before Thou.
  II
II
  Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei * a fácie insipiéntiæ meæ.
  My wounds have been filled with corruption and decay, by the effect of my folly.
  Inclinátus sum et incurvátus nimis; * tota die contristátus ingrediébar.
  I became miserable, and continually bent over; I walked sad all day.
  Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, * et non est sánitas in carne mea.
  For my loins have been filled with illusions, and there is naught healthy in my flesh.
  Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, * rugiébam a gémitu cordis mei.
  I was afflicted and humiliated beyond measure, and the groan of my heart drew roars from me.
  Dómine, ante te omne desidérium meum, * et gémitus meus a te non est abscónditus.
  Lord, all my desire is before Thou, and my groaning is not hidden from Thou.
  Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
  My heart is troubled, my strength has left me, and even the light of my eyes is no longer with me.
  Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, * et propínqui mei de longe stetérunt.
  My friends and relatives walked up unto me, and stopped. Those who were near me stopped at a distance.
  Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam; et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias * et dolos tota die meditabántur.
  And those who wanted my life used violence. Those who sought to harm me spoke lies, and all day long they meditated deception.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.
  Ant. Lord, all my desire is before Thou.
  Ant. 3. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
  Ant. 3. I will declare my iniquity to Thou; forsake not me, O Lord, my salvation.
  III
III
  Ego autem tamquam surdus non audiébam * et sicut mutus non apériens os suum;
  But I, as if I had been deaf, did not hearken; and as if I had been dumb, I did not open my mouth.
  et factus sum sicut homo non áudiens * et non habens in ore suo redargutiónes.
  I have become like a man who does not hearken, and who has no replies in his mouth.
  Quóniam in te, Dómine, sperávi, * tu exáudies, Dómine Deus meus.
  For in Thou, O Lord, I have hoped; Thou shalt hearken unto me, O Lord my God.
  Quia dixi: « Ne quándo supergáudeant mihi; * dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».
  For I have said, Let not my enemies rejoice over me, they who, seeing my feet shaken, have spoken insolently of me.
  Quóniam ego in lapsum parátus sum, * et dolor meus in conspéctu meo semper.
  For I am prepared for punishments, and my sorrow is evermore before my eyes.
  Quóniam iniquitátem meam annuntiábo * et sollícitus sum de peccáto meo.
  For I will proclaim my iniquity, and I will evermore be occupied with the thought of my sin.
  Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt; * et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
  Yet my enemies live, and have become more powerful than I, and those who unjustly hate me have multiplied.
  Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi, * pro eo quod sequébar bonitátem.
  Those who return evil for good decried me, forasmuch as I attached myself to good.
  Ne derelínquas me, Dómine; * Deus meus, ne discésseris a me.
  Forsake not me, O Lord my God; depart not from me.
  Festína in adiutórium meum, * Dómine, salus mea.
  Hasten to help me, Lord, God of my salvation.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
  Ant. I will declare my iniquity to Thou; forsake not me, O Lord, my salvation.
  In primo nocturno, anno II
  De libro Isaíæ prophétæ
  In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro et forti et grandi super Levíathan serpéntem fugácem et tortuósum et occídet dracónem qui in mari est. In die illa vínea erit iucúnda; cantáte ei. Ego Dóminus qui servo eam; per síngula moménta irrigábo eam. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam. Indignátio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In prœlio grádiar super eam, succéndam eam páriter, nisi forte protectiónem meam apprehéndat, fáciat pacem mecum, pacem fáciat mecum.
  
  Diébus futúris radíces mittet Iacob, florébit et germinábit Israel, et implébunt fáciem orbis frúctibus. Numquid iuxta plagam percutiéntis eum percússit eum? Aut, sicut occidúntur occísi eius, occísus est? In mensúra punit eum deíciens eum, impéllit in spíritu suo duro, témpore quo spirat eurus. Idcírco super hoc dimittétur iníquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablatiónis peccáti eius: ut scílicet ponat omnes lápides altáris sicut lápides calcis comminútos, ne exstent luci et thymiatéria.
  
  Civitas enim muníta desoláta est, habitáculum derelíctum et dimíssum quasi desértum; ibi pascétur vítulus et ibi accubábit et consúmet arbústa eius. In siccitáte frondes illíus conteréntur; mulíeres vénient et combúrent eas. Ipse enim non est pópulus sápiens, proptérea non miserébitur eius qui fecit eum, et qui formávit eum, non parcet ei. Et erit: in die illa percútiet spicas Dóminus a Flúmine usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Israel. Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient qui pérditi fúerant de terra Assyriórum et qui eiécti erant in terra Ægýpti, et adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem.
  
  r. Egrediétur Dóminus de Samaría ad portam quæ réspicit ad oriéntem; et véniet in Béthlehem, ámbulans super aquas redemptiónis Iudæ: * Tunc salvus erit omnis homo, quia ecce véniet. v. Et præparábitur in misericórdia sólium eius, et sedébit super illud in æquitáte. * Tunc salvus. v. Glória Patri. * Tunc salvus.
  
  In secundo nocturno, anno II
  Ex Tractátu sancti Ioánnis a Cruce presbýteri Flamma amóris viva (Versus 2: ed. Coloniæ Agrippinæ, 1639, 288-289)
  Vulneri ípsemet, qui illud infert medétur, dumque illud inflígit sanat, quæ res símilis est áliqua ratióne ferro naturáli igne succénso; quod cum vúlneri superpónitur majus illud éfficit, facítque, ut id quod prius erat vulnus ferro vel áliquo álio modo inflíctum, iam vulnus ignis evádat; quod si plúries idem ferrum vúlneri superponerétur, majus ignis vulnus fíeret, donec destituerétur subjéctum. Ad eúmdem modum, illud amóris divíni cautérium vulnus illud amóris, quod ánimæ intúlerat sanat; et quotiescúmque iteráto cautérium istud ápplicat, majus éfficit vulnus. Amóris quippe medicína est, rem sauciátam dénuo sauciáre, donec tota ánima in vulnus amóris convertátur. Hocque modo, tota iam unum amóris vulnus effécta, tota est sana in amórem transformáta et in amóre vulneráta. In hoc quippe evéntu ille qui magis plagátus est, magis est sanus; qui vero totus est plagátus, totus est omníno sanus.
  
  Nec quia hæc ánima tota iam sit sauciáta, et tota sana, proptérea cautérium munus suum, quod est amóre sauciáre, non exércet, sed tunc iam, pótius delínit et obléctat sanátum vulnus, modo nuper explicáto: et proptérea ait: " O delicátam plagam quæ tanto suávior deliciosiórque est, quanto a sublimióri et eminentióri amóris igne effécta est! " Cum enim vulnus istud Spíritus Sanctus ad ánimam oblectándam inflíxerit; desideriúmque ac volúntas ipsíus eam oblectándi sit ingens; necésse étiam est vulnus esse permágnum, ut ánima cui inflígitur maximópere delíciis deliniátur.
  
  O felix nimiúmque felix plaga! Quandóquidem non ob áliud fuísti inflícta, nisi ut suavitáte deliciísque permulcéres ánimam. Ingens vulnus est, quia imménsus est qui illud inflíxit: ingéntes quoque ipsíus delíciæ, quóniam infinítus est amóris ignis. O ergo delicátam plagam! et eo sublímius delicátam quo intímius ánimæ centrum, cautérium amóris attíngit, quidquid inflammári pótuit inflammándo, ut quidquid oblectári pótuit oblectáret.
  
  r. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis, * Posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso. v. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum sæculi. * Posuísti. v. Glória Patri. * Posuísti.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut