Feria III 25 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio Epístolæ primæ beáti Ioánnis apóstoli (5,1-5)
   
   Carissimi: Omnis, qui credit quóniam Iésus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui díligit Deum, qui génuit, díligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognóscimus quóniam dilígimus natos Dei, cum Deum diligámus et mandáta eíus faciámus. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eíus servémus; et mandáta eíus grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victória, quæ vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iésus est Fílius Dei?
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut