Inítium Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Philippénses (1,1-11)
Paulus et Timótheus servi Christi Iésu ómnibus sanctis in Christo Iésu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diáconis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iésu Christo. Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in omni oratióne mea pro ómnibus vobis cum gáudio deprecatiónem fáciens super communióne vestra in evangélio a prima die usque nunc; confídens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iésu; sicut est mihi iústum hoc sentíre pro ómnibus vobis, eo quod hábeam in corde vos et in vínculis meis et in defensióne et confirmatióne evangélii sócios grátiæ meæ omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Christi Iésu. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu, ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu iustítiæ, qui est per Iésum Christum, in glóriam et laudem Dei.