The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Lectio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (Jn 5,24-29)
   
   In illo témpore : Respóndit Iesus Iudǽis: « Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, et in iudícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam. Amen, amen, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei : et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso : et potestátem dedit ei iudícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei : et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ : qui vero mala egérunt, in resurrectiónem iudícii.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut