Léctio libri Qóhelet (1,2-11)
Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, vánitas vanitátum et ómnia vánitas.” Quid lucri est hómini de univérso labóre suo, quo labórat sub sole? Generátio prǽterit, et generátio advénit, terra autem in ætérnum stat. Óritur sol, et occídit sol et ad locum suum ánhelat ibíque renáscitur. Gyrat per merídiem et fléctitur ad aquilónem, lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus et in círculos suos revértitur. Ómnia flúmina pergunt ad mare, et mare non redúndat; ad locum, unde éxeunt, flúmina illuc revertúntur in cursu suo. Cunctæ res diffíciles; non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. Quod fuit, ipsum est, quod futúrum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciéndum est: nihil sub sole novum. Si de quadam re dícitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim præcéssit in sǽculis, quæ fuérunt ante nos. Non est priórum memória, sed nec eórum quidem, qui póstea futúri sunt, erit recordátio apud eos, qui futúri sunt in novíssimo.