Feria IV 30 Septembris 2026, Hebdomada XXVI per annum,
   Léctio libri Qohelet (1, 2 ; 2,21-23)
   
   Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, vánitas vanitátum et ómnia vánitas ". Nam est qui labórat in sapiéntia et doctrína et sollicitúdine, et hómini, qui non laboráverit, dabit portiónem suam; et hoc ergo vánitas et magnum malum. Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo et afflictióne cordis, qua sub sole laborávit? Cuncti dies eíus dolóres sunt, et ærúmnæ occupátio eíus, nec per noctem cor eíus requiéscit; et hoc quoque vánitas est.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut