In primo nocturno, anno I
De libro Ieremíæ prophétæ
Lectio I
Factum est verbum Dómini ad me dicens: " Non accípies uxórem, et non erunt tibi fílii et fíliæ in loco isto. Quia hæc dicit Dóminus super fílios et fílias qui generántur in loco isto, et super matres eórum quæ genuérunt eos, et super patres eórum de quorum stirpe sunt nati in terra hac: Mórtibus ægrotatiónum moriéntur, non plangéntur et non sepeliéntur; in sterquilínium super fáciem terræ erunt et gládio et fame consuméntur, et erit cadáver eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ."
r. Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis; proptérea persecúti sunt me, et intellégere non potuérunt. * Dómine, probans renes et corda, tibi revelávi causam meam. v. Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam, et qui inquirébant mala mihi locúti sunt vanitátes. * Dómine.
Lectio II
Hæc enim dixit Dóminus: " Ne ingrediáris domum convívii neque vadas ad plangéndum neque lugébis eos, quia ábstuli pacem meam a pópulo isto, dicit Dóminus, misericórdiam et miseratiónes. Et moriéntur grandes et parvi in terra ista, non sepeliéntur neque plangéntur, et non se incídent, neque calvítium fiet pro eis. Et non frangent lugénti panem ad consolándum super mórtuo et non dabunt ei cálicem ad consolándum super patre suo et matre. Et domum convívii non ingrediéris, ut sédeas cum eis et cómedas et bibas. Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego áuferam de loco isto in óculis vestris et in diébus vestris vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. "
r. Dixérunt ímpii apud se, non recte cogitántes: Circumveniámus iustum, quóniam contrárius est opéribus nostris. Promíttit se sciéntiam Dei habére, Fílium Dei se nóminat et gloriátur Patrem se habére Deum. * Videámus si sermónes illíus veri sint; et si est verus Fílius Dei, líberet illum de mánibus nostris; morte turpíssima condemnémus eum. v. Viri ímpii dixérunt: Opprimámus virum iustum iniúste, et de spóliis eius sortem mittámus. * Videámus.
Lectio III
Et cum annuntiáveris pópulo huic ómnia verba hæc, et díxerint tibi: " Quare locútus est Dóminus super nos omne malum grande istud? Quæ iníquitas nostra et quod peccátum nostrum quod peccávimus Dómino Deo nostro?", dices ad eos: "Quia dereliquérunt me patres vestri, ait Dóminus, et abiérunt post deos aliénos et serviérunt eis et adoravérunt eos et me dereliquérunt et legem meam non custodiérunt. Sed et vos peius operáti estis quam patres vestri: ecce enim ámbulat unusquísque post pravitátem cordis sui mali, ut me non áudiat. Et eíciam vos de terra hac in terram quam ignorátis, vos et patres vestri; et serviétis ibi diis aliénis, die ac nocte, quia non dabo vobis grátiam. Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicétur ultra: "Vivit Dóminus qui edúxit fílios Israel de terra Ægýpti!", sed: "Vivit Dóminus qui edúxit fílios Israel de terra aquilónis et de univérsis terris ad quas eiéci eos!" Et redúcam eos in terram suam quam dedi pátribus eórum. "
r. Agnus Dei Christus immolátus est pro salúte mundi. Nam de paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit; * Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret. v. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. * Ipse lignum. v. Glória Patri. * Ipse lignum.