Feria III 20 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In secundo nocturno, anno I
   
   Ex Epístulis sancti Athanásii epíscopi (Ep. ad Epictetum, 5-9: PG 26, 1058.1062-1066)
   
   Lectio I
   
   Verbum semen Abrahæ apprehéndit, ut ait Apóstolus, unde débuit per ómnia frátribus similári, et corpus assúmere nobis símile. Proptérea ígitur adest vere María, ut ab ea illud assúmat et tamquam próprium pro nobis illud ófferat. Partum mémorat Scriptúra et ait: Pannis eum invólvit: ac beáta prædicabántur úbera quibus ipse lactátus est, et quasi partu vulvam adaperiénte oblátum est sacrifícium. Et Gábriel quidem caute ac prudénter annuntiábat illi, dicéndo, non simplíciter, quod in te nascétur, ne extrínsecus corpus ipsi indúctum putarétur; sed ex te, ut, quod gignebátur, ortum ex illa duxísse crederétur.
   
   r. Nésciens Mater virgo virum, péperit sine dolóre Salvatórem sæculórum, ipsum Regem angelórum, * Sola virgo lactábat úbere de cælo pleno. v. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. * Sola.
   
   Lectio II
   
   Ita autem se res habébat, ut nostra Verbum suscípiens, offerénsque in sacrifícium, pénitus assúmeret, ac deínceps suis nos índuens, Apóstolo hæc dicéndi occasiónem daret: Opórtet corruptíbile hoc indúere incorruptiónem, et mortále hoc indúere immortalitátem. Hæc autem non fictióne facta sunt, quemádmodum nonnúlli existimárunt, absit! sed, Salvatóre vere hómine facto, hinc totíus hóminis salus consecúta est. Verum nequáquam fictítia res est salus nostra, neque solíus córporis; sed vere totíus hóminis, ánimæ scílicet et córporis, salus in ipso Verbo facta est.
   
   r. Beáta progénies unde Christus natus est! * O quam gloriósa est Virgo, quæ cæli Regem génuit! v. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima. * O quam.
   
   Lectio III
   
   Humánum ítaque natúra erat, quod ex María pródiit, secúndum divínas Scriptúras, verúmque erat Dómini corpus: verum, inquam, fuit, cum idem atque nostrum exstíterit. Soror étenim nostra est María, omnes quippe ex Adámo orti sumus. Quod enim a Ioánne dícitur: Verbum caro factum est, eádem est significatióne, ut ex símili loquéndi modo deprehéndere licet: apud Paulum quippe scriptum est: Christus factus est pro nobis maledíctum.
   
   r. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus réferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. v. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. * Quia.
   
   Lectio IV
   
   Nam humáno córpori, ex Verbi communióne et coniunctióne, ingens facta est accéssio: ex mortáli enim factum est immortále et, cum animále esset, factum est spiritále, cumque ex terra factum esset, cæléstes portas penetrávit. Porro Trínitas, étiam Verbo ex María corpus suménte, Trínitas semper est, neque accessiónem admíttens, neque diminutiónem; sed perfécta semper est, et in Trinitáte una Déitas agnóscitur, et sic unus Deus Verbi Pater in Ecclésia prædicátur.
   
   r. Beáta Dei Génetrix María, cuius víscera intácta pérmanent ; * Hódie génuit Salvatórem sæculi. v. Beáta, quæ crédidit: quóniam perfécta sunt ómnia, quæ dicta sunt ei a Dómino. * Hódie. v. Glória Patri. * Hódie.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut