Feria III 25 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   In tertio nocturno, anno A
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
   
   In illo témpore: Invénit Philíppus Nathánæl et dicit ei: "Quem scripsit Móyses in lege et prophétæ invénimus, Iesum fílium Ioseph a Názareth." Et réliqua.
   
   Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem (Tract. 7, 20-21: CCL 36, 79)
   
   Lectio I
   
   Antequam te Philíppus vocáret, cum esses sub árbore fici, vidi te. Quæréndum est an áliquid signíficet ista arbor fici. Audíte eum, fratres mei: invénimus árborem fici maledíctam, quia sola fólia hábuit et fructum non hábuit. In orígine humáni géneris Adam et Eva cum peccássent, de fóliis ficúlneis succinctória sibi fecérunt; fólia ergo ficúlnea intellegúntur peccáta. Erat autem Nathánæl sub árbore fici, tamquam sub umbra mortis.
   
   r. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur; beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, * Quóniam ipsórum est regnum cælórum. v. Beáti, qui esúriunt et sítiunt iustítiam, * Quóniam.
   
   Lectio II
   
   Vidit eum Dóminus, de quo dictum est: Qui sedébant sub umbra mortis, lumen ortum est eis. Quid ergo dictum est Nathanǽli? "Dicis mihi, o Nathánæl: Unde me nosti? Modo iam lóqueris mecum, quia vocávit te Philíppus." Iam quem vocávit per apóstolum, ad Ecclésiam suam vidit pertinére. O tu, Ecclésia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es pópulus Israel in quo dolus non est, modo iam cognovísti Christum per apóstolos, quómodo Nathánæl cognóvit Christum per Philíppum.
   
   r. Benedícti mei, veníte, apérti sunt vobis cæli; * Hódie mecum éritis in paradíso Patris mei. v. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum. * Hódie.
   
   Lectio III
   
   Sed misericórdia sua ante te vidit, quam tu eum cognósceres, cum sub peccáto iacéres. Numquid enim nos prius quæsívimus Christum, et non ille nos quæsívit? Numquid nos vénimus ægróti ad médicum, et non médicus ad ægrótos? Nonne ovis illa períerat, et relíctis nonagínta novem pastor quæsívit illam et invénit, quam lætus in húmeris reportávit? Nonne períerat drachma illa, et accéndit múlier lucérnam, et quæsívit in tota domo sua donec invénit? Et cum invenísset: Collætámini mihi, ait vicínis suis, quia invéni drachmam quam perdíderam.
   
   r. O quam pulchri super montes pedes annuntiántium pacem, * Annuntiántium bona. v. In omnem terram exívit sonus eórum et in fines orbis terræ verba eórum. * Annuntiántium.
   
   Lectio IV
   
   Sic et nos sicut ovis periéramus, et sicut drachma periéramus: et pastor noster invénit ovem, sed quæsívit ovem; múlier invénit drachmam, sed quæsívit drachmam. Quæ est múlier? Caro Christi. Quæ est lucérna? Parávi lucérnam Christo meo. Ergo quæsíti sumus ut invenirémur; invénti lóquimur. Non superbiámus, quia ántequam invenirémur, periéramus si non quærerémur. Non ergo nobis dicant quos amámus et vólumus lucrári paci Ecclésiæ cathólicæ: "Quid nos vultis? Quid nos quæritis, si peccatóres sumus?" Ideo vos quærimus, ne pereátis; quærimus, quia quæsíti sumus; inveníre vos vólumus, quia invénti sumus.
   
   r. Gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras, sed, per beátos apóstolos tuos, * Perpétua defensióne custódias. v. Ut a nostris reátibus absolúti, a cunctis nos quoque perículis, * Perpétua. v. Glória Patri. * Perpétua.
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut