In secundo nocturno, anno I
Ex libro Proslógion sancti Ansélmi epíscopi (Cap.1: Op. omnia 1, 97-100)
Lectio I
Eia nunc, homúncio, fuge páululum occupatiónes tuas, abscónde te módicum a tumultuósis cogitatiónibus tuis. Abice nunc onerósas curas, et postpóne laboriósas distensiónes tuas. Vaca aliquántulum Deo, et requiésce aliquántulum in eo. Intra in cubículum mentis tuæ; exclúde ómnia præter Deum et quæ te iuvent ad quæréndum eum, et, clauso óstio, quære eum. Dic nunc, totum cor meum, dic nunc Deo: Quæro vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíro. Eia nunc ergo, tu, Dómine Deus meus, doce cor meum ubi et quómodo te quærat, ubi et quómodo te invéniat.
r. Cívitas Ierúsalem, noli flere: quóniam dóluit Dóminus super te, * Et áuferet a te omnem tribulatiónem. v. Ecce dominátor Dóminus cum virtúte véniet. * Et áuferet.
Lectio II
Domine, si non es hic, ubi te quæram abséntem? Si autem ubíque es, cur non vídeo te præséntem? Sed certe hábitas lucem inacessíbilem. Et ubi est lux inaccessíbilis, aut quómodo accédam ad lucem inaccessíbilem? Aut quis me ducet, et indúcet in illam, ut vídeam te in illa? Deínde, quibus signis, qua fácie te quæram? Numquam te vidi, Dómine Deus meus; non novi fáciem tuam. Quid fáciet, Altíssime Dómine, quid fáciet iste tuus longínquus exsul? Quid fáciet servus tuus ánxius amóre tui, et longe proiéctus a fácie tua? Anhélat vidére te, et nimis abest illi fácies tua. Accédere ad te desíderat, et inaccessíbilis est habitátio tua. Inveníre te cupit, et nescit locum tuum. Qurere te afféctat, et ignórat vultum tuum.
r. Ierúsalem, surge, et sta in excélso, et vide * Iucunditátem quæ véniet tibi a Deo tuo. v. Leva in circúitu óculos tuos, et vide et contempláre, * Iucunditátem quæ.
Lectio III
Domine, Deus meus es, et Dóminus meus es, et numquam te vidi. Tu me fecísti et refecísti, et ómnia mea bona tu mihi contulísti, et nondum novi te. Dénique ad te vidéndum factus sum; et nondum feci propter quod factus sum. Et, o tu, Dómine, úsquequo? Usquequo, Dómine, obliviscéris nos, úsquequo avértes fáciem tuam a nobis? Quando respícies et exáudies nos? Quando illuminábis óculos nostros, et osténdes nobis fáciem tuam? Quando restítues te nobis? Doce me quærere te, et osténde te quærénti; quia nec qurere te possum, nisi tu dóceas, nec inveníre, nisi te osténdas? Quæram te desiderándo, desíderem quæréndo, invéniam amándo, amem inveniéndo.
r. Ecce Dóminus véniet et omnes sancti eius cum eo, et erit in die illa lux magna; et exíbunt de Ierúsalem sicut aqua munda: * Et regnábit Dóminus in ætérnum super omnes gentes. v. A solis ortu et occásu, ab aquilóne et mari. * Et regnábit. v. Glória Patri. * Et regnábit.