Feria V 12 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In tertio nocturno, anno A
   
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 19-31
   
   Cum esset sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli propter metum Iudæórum, venit Iesus et stetit in médio et dixit eis: «Pax vobis!». Et réliqua.
   
   Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 26, 1.10: PL 76, 1197-1198.1202-1203)
   
   Lectio I
   
   Prima lectiónis huius evangélicæ quæstio ánimum pulsat, quómodo post resurrectiónem corpus domínicum verum fuit, quod clausis iánuis ad discípulos íngredi pótuit. Sed sciéndum nobis est quod divína operátio si ratióne comprehénditur, non est admirábilis; nec fides habet méritum, cui humána rátio præbet experiméntum. Sed hæc ipsa nostri Redemptóris ópera, quæ ex semetípsis comprehéndi nequáquam possunt, ex ália eius operatióne pensánda sunt, ut rebus mirabílibus fidem prbeant facta mirabilióra.
   
   r. Isti sunt agni novélli qui annuntiavérunt Allelúia; modo venérunt ad fontes, * Repléti sunt claritáte, allelúia, allelúia. v. In conspéctu Agni amícti sunt stolis albis, et palmæ in mánibus eórum. * Repléti sunt.
   
   Lectio II
   
   Illud enim corpus Dómini intrávit ad discípulos iánuis clausis, quod vidélicet ad humános óculos per nativitátem suam clauso éxiit útero Vírginis. Quid ergo mirum si clausis iánuis post resurrectiónem suam in ætérnum iam victúrus intrávit, qui moritúrus véniens non apérto útero Vírginis exívit? Sed quia ad illud corpus quod vidéri póterat, fides intuéntium dubitábat, osténdit eis prótinus manus et latus; palpándam carnem prbuit, quam clausis iánuis introdúxit.
   
   r. Surgens Iesus Dóminus noster, stans in médio discipulórum suórum, dixit: Pax vobis, allelúia. * Gavísi sunt discípuli, viso Dómino, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Gavísi sunt.
   
   Lectio III
   
   Qua in re duo mira, et iuxta humánam ratiónem sibi valde contrária osténdit, dum post resurrectiónem suam corpus suum et incorruptíbile et tamen palpábile demonstrávit. Nam et corrúmpi necésse est quod palpátur, et palpári non potest quod non corrúmpitur. Sed miro modo atque inæstimábili Redémptor noster et incorruptíbile post resurrectiónem et palpábile corpus exhíbuit, ut monstrándo incorruptíbile invitáret ad prmium, et præbéndo palpábile firmáret ad fidem. Et incorruptíbilem se ergo, et palpábilem demonstrávit, ut profécto esse post resurrectiónem osténderet corpus suum et eiúsdem natúræ, et altérius glóriæ.
   
   r. Surréxit Dóminus de sepúlcro, allelúia, * Qui pro nobis pepéndit in ligno, allelúia, allelúia, allelúia. v. Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini. * Qui.
   
   Lectio IV
   
   Hoc ergo, fratres caríssimi, tota intentióne pertiméscite, hoc apud vos sollícita mente cogitáte. Ecce paschália sollémnia ágimus; sed ita vivéndum est nobis, ut perveníre ad ætérna festa mereámur. Tránseunt cuncta quæ temporáliter festíva celebrántur. Curáte qui his sollemnitátibus interéstis, ne ab ætérna sollemnitáte separémini. Quid prodest interésse festis hóminum, si deésse contíngat festis angelórum? Umbra ventúræ sollemnitátis est sollémnitas præsens. Idcírco hanc ánnue ágimus, ut ad illam quæ non est ánnua, sed contínua, perducámur.
   
   r. Surréxit Dóminus vere, allelúia, allelúia, et appáruit Petro, * Allelúia, allelúia, allelúia. v. Et ipsi narrábant quæ gesta fúerint in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis. * Allelúia. v. Glória Patri. * Allelúia.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut