In secundo nocturno, anno II
Lectio
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 3, 19-20: SC 211, 374-382)
Propter hoc Verbum Dei homo et qui Fílius Dei est Fílius hóminis factus est, ut homo, commíxtus Verbo Dei et adoptiónem percípiens, fiat fílius Dei. Non poterámus áliter percípere incorruptélam et immortalitátem nisi aduníti fuissémus incorruptélæ et immortalitáti. Quemádmodum autem adunári possémus incorruptélæ et immortalitáti nisi prius incorruptéla et immortálitas facta fuísset id quod et nos, ut absorberétur quod erat corruptíbile ab incorruptéla et quod erat mortále ab immortalitáte, uti filiórum adoptiónem perciperémus? Hic ígitur Fílius Dei Dóminus noster Verbum exsístens Patris, et Fílius hóminis, quóniam ex María, quæ ex homínibus habébat genus, quæ et ipsa erat homo, hábuit secúndum hóminem generatiónem, factus est Fílius hóminis.
Propter hoc et ipse Dóminus dedit nobis signum in profúndum, in altitúdinem sursum, quod non postulávit homo, quia nec sperávit vírginem prægnántem fíeri posse quæ erat virgo et párere fílium et hunc partum Deum esse nobíscum, et descéndere in ea quæ sunt deórsum terræ, quæréntem ovem quæ períerat (quod quidem erat próprium ipsíus plasma) et ascéndere in altitúdinem, offeréntem et commendántem Patri eum hóminem qui fúerat invéntus, primítias resurrectiónis hóminis in semetípso fáciens, ut, quemádmodum caput resurréxit a mórtuis, sic et réliquum corpus (omnis hóminis qui invenítur in vita, impléto témpore condemnatiónis eius quæ erat propter inobœdiéntiam) resúrgat, per compágines et coniunctiónes coaléscens et confirmátum augménto Dei, unoquóque membrórum habénte própriam et aptam in córpore positiónem.
Multæ enim mansiónes apud Patrem, quóniam et multa membra in córpore. Magnánimis ígitur fuit Deus, deficiénte hómine, eam quæ per Verbum esset victóriam reddéndam ei prævidens. Cum enim perficiebátur virtus in infirmitáte, benignitátem Dei et magnificentíssimam ostendébat virtútem.
r. Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio; étenim Pascha nostrum immolátus est Christus: * Itaque epulémur in Dómino, allelúia. v. Non in ferménto malítiæ et nequítiæ, sed in ázymis sinceritátis et veritátis. * Itaque epulémur. v. Glória Patri. * Itaque epulémur.