Feria V 12 Novembris 2026, Hebdomada XXXII per annum,
   In secundo nocturno, anno I )
   
   Lectio
   
   Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístulam primam Ioánnis (Tract 10, 7-8: SC 75, 428-430)
   
   Non opus est, fratres, ut per nos distendátur cor vestrum; impetráte a Deo ut diligátis ínvicem. Omnes hómines, étiam inimícos vestros diligátis; non quia sunt fratres, sed ut fratres sint; ut semper fratérno amóre flagrétis, sive in fratrem factum, sive in inimícum, ut frater fiat diligéndo. Ubicúmque fratrem dilígitis, amícum dilígitis. Iam tecum est, iam in unitáte étiam cathólica tibi coniúnctus est. Si bene vivis, fratrem díligis factum ex inimíco.
   
   Sed díligis áliquem qui nondum crédidit Christo, aut si crédidit Christo ut dmones credit; reprehéndis vanitátem ipsíus. Tu dílige, et fratérno amóre dílige: nondum est frater, sed ídeo díligis ut sit frater. Ergo tota diléctio nostra fratérna est erga christiános, erga ómnia membra eius. Disciplína caritátis, fratres mei, robur, flores, fructus, pulchritúdo, amœnitas, pastus, potus, cibus, ampléxus, sine satietáte est. Si sic nos deléctat peregrínos, in pátria quómodo gaudébimus?
   
   Exténde caritátem per totum orbem, si vis Christum amáre; quia membra Christi per orbem iacent. Si amas partem, divísus es: si divísus es, in córpore non es; si in córpore non es, sub cápite non es. Quid prodest quia credis, et blasphémas? Adóras illum in cápite, blasphémas in córpore. Amat ille corpus suum. Si tu te præcidísti a córpore ipsíus, caput non se præcídit a córpore suo. Sine causa me honóras, clamat tibi caput désuper; sine causa me honóras.
   
   r. Post passiónem suam, per dies quadragínta appárens eis, loquens de regno Dei; * Et, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúia. v. Et convéscens præcépit eis ab Ierosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut