In secundo nocturno, anno I )
Lectio
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístulam primam Ioánnis (Tract. 7, 11; 8, 1: SC 75, 332-334.338)
Si qui forte vultis serváre caritátem, fratres, ante ómnia ne putétis abiéctam et desidiósam; nec quadam mansuetúdine, immo non mansuetúdine, sed remissióne et neglegéntia servári caritátem. Non sic servátur. Non putes tunc te amáre servum tuum, quando eum non cædis; aut tunc te amáre fílium tuum, quando ei non das disciplínam; aut tunc te amáre vicínum tuum, quando eum non córripis; non est ista cáritas, sed languor. Férveat cáritas ad corrigéndum, ad emendándum; sed si sunt boni mores, deléctent; si sunt mali, emendéntur, corrigántur. Noli in hómine amáre errórem, sed hóminem; hóminem enim Deus fecit, errórem ipse homo fecit. Ama illud quod Deus fecit, noli amáre quod ipse homo fecit. Cum illud amas, illud tollis; cum illud díligis, illud eméndas. Sed etsi sævis aliquándo, propter correctiónis dilectiónem.
Proptérea de colúmba demonstráta est cáritas, quæ venit super Dóminum. Spécies illa colúmbæ, in qua spécie venit Spíritus Sanctus quo nobis cáritas infunderétur. Quare hoc? Fel colúmba non habet; tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritúdine sævit. Hoc facit et pater; quando fílium cástigat, ad disciplínam castígat. Sicut dixi, sedúctor ut vendat, cum amaritúdine blandítur: pater ut córrigat, sine felle cástigat. Tales estóte ad omnes.
Diléctio dulce verbum, sed dúlcius factum. Semper de illa loqui non póssumus. Multa enim ágimus et divérsæ actiónes disténdunt nos, ut non vacet linguæ nostræ semper de dilectióne loqui: nam nihil mélius ágeret lingua nostra. Sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodíre licet. Sicut nunc quod cantámus: Allelúia, numquid semper hoc fácimus? Vix uníus horæ non toto spátio, sed parva partícula cantámus Allelúia; et vacámus ad áliud. Est autem Allelúia, sicut iam nostis: Laudáte Deum. Qui Deum laudat lingua, non semper potest: qui móribus Deum laudat, semper potest. Opera misericórdiæ, afféctus caritátis, sánctitas pietátis, incorrúptio castitátis, modéstia sobrietátis, semper hæc tenénda sunt.
r. Non conturbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et, dum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúia, * Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúia. v. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis. * Spíritum. v. Glória Patri. * Spíritum.