In secundo nocturno, anno II )
Lectio
Ex Commonitório primo sancti Vincéntii Lirinénsis presbýteri (Cap. 23, 1-5.16-18: CCL 64, 177-178.179-180)
Dicit áliquis: «Nullúsne in Ecclésia Christi proféctus habébitur religiónis?» Habeátur plane et máximus. Nam quis ille est tam ínvidus homínibus, tam exósus Deo, qui istud prohibére conétur? Sed ita tamen ut vere proféctus sit ille fídei, non permutátio. Síquidem ad proféctum pértinet ut in semetípsa unaquque res amplificétur; ad permutatiónem vero, ut áliquid ex álio in áliud transvertátur. Crescat ígitur opórtet et multum vehementérque profíciat tam singulórum quam ómnium, tam uníus hóminis quam totíus Ecclésiæ, ætátum ac sæculórum grádibus, intellegéntia, sciéntia, sapiéntia, sed in suo dumtáxat génere, in eódem scílicet dógmate, eódem sensu, eadémque senténtia.
Imitétur animárum relígio ratiónem córporum: quæ licet annórum procéssu números suos evólvant et éxplicent, éadem tamen quæ erant pérmanent. Multum ínterest inter puerítiæ florem et senectútis maturitátem; sed iídem tamen ipsi fiunt senes qui fúerant adolescéntes; ut quamvis uníus eius-démque hóminis status habitúsque mutétur, una tamen nihilóminus eadémque natúra, una eadémque persóna sit.
Christi Ecclésia, sédula et cauta depositórum apud se dógmatum custos, nihil in his umquam permútat, nihil mínuit, nihil addit, non ámputat necessária, non appónit supérflua, non amíttit sua, non usúrpat aliéna; sed omni indústria hoc unum studet ut vétera fidéliter sapientérque tractándo, si qua sunt illa antíquitus informáta et inchoáta, accúret et póliat; si qua iam expréssa et enucleáta consólidet, firmet; si qua iam confirmáta et definíta, custódiat; dénique quid umquam áliud conciliórum decrétis enísa est nisi ut quod ántea simplíciter credebátur, hoc idem póstea diligéntius crederétur, quod ántea léntius prædicabátur, hoc idem póstea instántius prædicarétur, quod ántea secúrius colebátur, hoc idem póstea sollicítius excolerétur?
r. Ascéndit Deus in iubilatióne, allelúia, * Et Dóminus in voce tubæ, allelúia, allelúia. v. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem. * Et Dóminus. v. Glória Patri. * Et Dóminus.