In secundo nocturno, anno II
Ex Libris sancti Augustíni epíscopi De Civitáte Dei (Lib. 11, 4: CCL 48, 323-324)
Lectio I
Visibílium ómnium máximus est mundus; invisibílium ómnium máximus est Deus. Sed mundum esse conspícimus, Deum esse crédimus. Quod autem Deus mundum fécerit, nulli tútius crédimus, quam ipsi Deo. Ubi eum audívimus? Nusquam ínterim nos mélius quam in Scriptúris sanctis, ubi dixit prophéta eius: In princípio fecit Deus cælum et terram.
r. In sudóre vultus tui vescéris pane tuo, dixit Dóminus ad Adam; * Cum operátus fúeris terram, non dabit fructus suos, sed spinas et tríbulos germinábit tibi. v. Pro eo quod obœdísti voci uxóris tuæ plus quam me, maledícta terra in ópere tuo. * Cum.
Lectio II
Numquídnam ibi fuit iste prophéta, quando fecit Deus cælum et terram? Non; sed ibi fuit Sapiéntia Dei, per quam facta sunt ómnia quæ in ánimas sanctas étiam se transfert, amícos Dei et prophétas constítuit, eísque ópera sua sine strépitu intus enárrat. Loquúntur eis quoque ángeli Dei qui semper vident fáciem Patris, voluntatémque eius quibus opórtet annúntiant. Ex his unus erat iste prophéta qui dixit et scripsit: In princípio fecit Deus cælum et terram. Qui tam idóneus testis est per quem Deo credéndum sit, ut eódem Spíritu Dei, quo hæc sibi reveláta cognóvit, étiam ipsam fidem nostram futúram tanto ante prædíxerit.
r. Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis, a princípio, * In quo pósuit hóminem quem formáverat. v. Plantáverat autem Dóminus Deus lignum pulchrum visu et ad vescéndum suáve, lignum étiam vitæ in médio paradísi, * In quo.
Lectio III
Sed quid plácuit ætérno Deo tunc fácere cælum et terram, quæ ántea non fecísset? Qui hoc dicunt, si mundum ætérnum sine ullo inítio, et ídeo nec a Deo factum vidéri volunt, nimis avérsi sunt a veritáte, et letáli morbo impietátis insániunt. Excéptis enim prophéticis vócibus, mundus ipse ordinatíssima sua mutabilitáte et mobilitáte et visibílium ómnium pulchérrima spécie quodámmodo tácitus et factum se esse, et nónnisi a Deo ineffabíliter atque invisibíliter magno et ineffabíliter atque invisibíliter pulchro fíeri se potuísse proclámat.
r. Tulit ergo Dóminus hóminem et pósuit eum in paradísum voluptátis, * Ut operarétur et custodíret illum. v. Formávit ígitur Dóminus hóminem de limo terræ, et pósuit eum in paradísum, * Ut operarétur. v. Glória Patri. * Ut operarétur.