The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (10,1-10)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus: “Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro; qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Huic ostiárius áperit, et oves vocem eíus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim et edúcit eas. Cum próprias omnes emíserit, ante eas vadit, et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem eíus; aliénum autem non sequéntur, sed fúgient ab eo, quia non novérunt vocem alienórum.” Hoc provérbium dixit eis Iésus; illi autem non cognovérunt quid esset, quod loquebátur eis. Dixit ergo íterum Iésus: “Amen, amen dico vobis: Ego sum óstium óvium. Omnes, quotquot venérunt ante me, fures sunt et latrónes, sed non audiérunt eos oves. Ego sum óstium; per me, si quis introíerit, salvábitur et ingrediétur et egrediétur et páscua invéniet. Fur non venit, nisi ut furétur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam hábeant et abundántius hábeant.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut