The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (10,22-30)
   
   In illo tempore: Facta sunt tunc Encǽnia in Hierosólymis. Hiems erat; et ambulábat Iésus in templo in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Iudǽi et dicébant ei: “Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!” Respóndit eis Iésus: “Díxi vobis, et non créditis; ópera, quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me. Sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me; et ego vitam ætérnam do eis, et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, maíus ómnibus est, et nemo potest rápere de manu Patris. Ego et Pater unum sumus.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut