Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (14,1-12)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Non turbétur cor vestrum. Créditis in Deum et in me crédite. In domo Patris mei mansiónes multæ sunt; si quo minus, dixíssem vobis, quia vado paráre vobis locum? Et si abíero et præparávero vobis locum, íterum vénio et accípiam vos ad meípsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado, scitis viam.” Dicit ei Thomas: “Dómine, nescímus quo vadis; quómodo póssumus viam scire?” Dicit ei Iésus: “Ego sum via et véritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovístis me, et Patrem meum útique cognoscétis; et ámodo cognoscítis eum et vidístis eum.” Dicit ei Philíppus: “Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis.” Dicit ei Iésus: “Tánto témpore vobíscum sum, et non cognovísti me, Philíppe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quómodo tu dicis: ‘Osténde nobis Patrem’? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meípso non loquor; Pater autem in me manens facit ópera sua. Crédite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alióquin propter ópera ipsa crédite. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, ópera, quæ ego fácio, et ipse fáciet et maióra horum fáciet, quia ego ad Patrem vado.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel