The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (15,12-17)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos; maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis, quæ ego præcípio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dóminus eíus; vos autem dixi amícos, quia ómnia, quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut vos eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut