Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (16,12-15)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille, Spíritus veritátis, dedúcet vos in omnem veritátem; non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet, loquétur et, quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit, quia de meo accípiet et annuntiábit vobis. Ómnia, quæcúmque habet Pater, mea sunt; proptérea dixi quia de meo áccipit et annuntiábit vobis.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel