Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (17,11b-19)
In illo tempore: Sublevátis óculis suis in cælum, dixit: Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, ut sint unum sicut nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo, quod dedísti mihi, et custodívi, et nemo ex his périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus ódio eos hábuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est. Sicut me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum; et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel