The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (19,25-34)
   
   In illo tempore: Stabant iúxta crucem Iésu mater eíus et soror matris eíus, María Cléopæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Iésus matrem et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri: “Múlier, ecce fílius tuus.” Deínde dicit discípulo: “Ecce mater tua.” Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. Post hoc sciens Iésus quia iam ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dicit: " Sítio ". Vas pósitum erat acéto plenum; spóngiam ergo plenam acéto hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori eíus. 30 Cum ergo accepísset acétum, Iésus dixit: " Consummátum est! ". Et inclináto cápite trádidit spíritum. Iudǽi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies illíus sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites et primi quidem fregérunt crura et altérius, qui crucifíxus est cum eo; ad Iésum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eíus crura, sed unus mílitum láncea latus eíus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut