Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (20,24-29)
Thomas, unus ex Duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Iésus. Dicébant ergo ei álii discípuli: “Vídimus Dóminum!” Ille autem dixit eis: “Nísi vídero in mánibus eíus signum clavórum et mittam dígitum meum in signum clavórum et mittam manum meam in latus eíus, non credam.” Et post dies octo íterum erant discípuli eíus intus, et Thomas cum eis. Venit Iésus iánuis clausis et stetit in médio et dixit: “Pax vobis!” Deínde dicit Thomæ: “Infer dígitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fíeri incrédulus sed fidélis!” Respóndit Thomas et dixit ei: “Dóminus meus et Deus meus!”. Dicit ei Iesus: « Quia vidísti me, credídisti; beati qui non vidérunt et credidérunt » .
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel