The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (21,15-19)
   
   Cum manifestásset se lesus disípulis suis et prandísset cum eis, dicit Simóni Petro : “Simon Ioánnis, díligis me plus his?” Dicit ei: “Étiam, Dómine, tu scis quia amo te.” Dicit ei: “Pásce agnos meos.” Dicit ei íterum secúndo: “Simon Ioánnis, díligis me?” Ait illi: “Étiam, Dómine, tu scis quia amo te.” Dicit ei: “Pásce oves meas.” Dicit ei tértio: “Simon Ioánnis, amas me?” Contristátus est Petrus quia dixit ei tértio: “Amas me?”, et dicit ei: “Dómine, tu ómnia scis, tu cognóscis quia amo te.” Dicit ei: “Pásce oves meas. Amen, amen dico tibi: Cum esses iúnior, cingébas teípsum et ambulábas, ubi volébas; cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo non vis.” Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Et hoc cum dixísset, dicit ei: “Séquere me.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut