Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (21,20-25)
In illo tempore: Convérsus Petrus videt illum discípulum, quem diligébat Iésus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus eíus et dixit: “Dómine, quis est qui tradit te?” Hunc ergo cum vidísset Petrus, dicit Iésu: “Dómine, hic autem quid?” Dicit ei Iésus: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te? Tu me séquere.” Exívit ergo sermo iste in fratres, quia discípulus ille non móritur. Non autem dixit ei Iésus: “Non móritur”, sed: “Si eum volo manére donec véniam, quid ad te?” Hic est discípulus, qui testimónium pérhibet de his et scripsit hæc; et scimus quia verum est testimónium eíus. Sunt autem et ália multa, quæ fecit Iésus; quæ, si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere eos, qui scribéndi sunt, libros.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel