Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (3,1-8)
Erat homo ex pharisǽis, Nicodémus nómine, princeps Iudæórum; hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rábbi, scimus quia a Deo venísti magíster; nemo enim potest hæc signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo.” Respóndit Iésus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fúerit désuper, non potest vidére regnum Dei.” Dicit ad eum Nicodémus: “Quómodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et nasci?” Respóndit Iésus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spíritu, spíritus est. Non miréris quia dixi tibi: Opórtet vos nasci dénuo. Spíritus, ubi vult, spirat, et vocem eíus audis, sed non scis unde véniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spíritu.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel