Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (3,16-21)
In illo témpore : Dixit Iesus Nicodémo : Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicátur; qui autem non credit, iam iudicátus est, quia non crédidit in nomen Unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem iudícium: Lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem; erant enim eórum mala ópera. Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera eíus; qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur eíus ópera, quia in Deo sunt facta.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel