Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (3,7b-15)
In illo tempore: Dixit Iesus Nicodemo: Opórtet vos nasci dénuo. Spíritus, ubi vult, spirat, et vocem eíus audis, sed non scis unde véniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spíritu.” Respóndit Nicodémus et dixit ei: “Quómodo possunt hæc fíeri?” Respóndit Iésus et dixit ei: “Tu es magíster Israel et hæc ignóras? Amen, amen dico tibi: Quod scimus, lóquimur et, quod vídimus, testámur; et testimónium nostrum non accípitis. Si terréna dixi vobis, et non créditis, quómodo, si díxero vobis cæléstia, credétis? Et nemo ascéndit in cælum, nisi qui descéndit de cælo, Fílius hóminis. Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis, ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam ætérnam.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel