The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (6,1-15)
   
   In illo tempore: Abiit Iésus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis. Et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa, quæ faciébat super his, qui infirmabántur. Súbiit autem in montem Iésus et ibi sedébat cum discípulis suis. Erat autem próximum Pascha, dies festus Iudæórum. Cum sublevásset ergo óculos Iésus et vidísset quia multitúdo magna venit ad eum, dicit ad Philíppum: “Unde emémus panes, ut mandúcent hi?” Hoc autem dicébat tentans eum; ipse enim sciébat quid esset factúrus. Respóndit ei Philíppus: “Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat!” Dicit ei unus ex discípulis eíus, Andréas frater Simónis Petri: “Est puer hic, qui habet quinque panes hordeáceos et duos pisces; sed hæc quid sunt propter tantos?” Dixit Iésus: “Fácite hómines discúmbere.” Erat autem fenum multum in loco. Discubuérunt ergo viri número quasi quinque mília. Accépit ergo panes Iésus et, cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus; simíliter et ex píscibus, quantum volébant. Ut autem impléti sunt, dicit discípulis suis: “Collígite, quæ superavérunt, fragménta, ne quid péreat.” Collegérunt ergo et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his, qui manducavérunt. Illi ergo hómines, cum vidíssent quod fécerat signum, dicébant: “Hic est vere prophéta, qui venit in mundum!” Iésus ergo, cum cognovísset quia ventúri essent, ut ráperent eum et fácerent eum regem, secéssit íterum in montem ipse solus.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut