Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,16-21)
Ut sero factum est, descendérunt discípuli Iesu ad mare et, cum ascendíssent navem, veniébant trans mare in Caphárnaum. Et ténebræ iam factæ erant, et nondum vénerat ad eos Iésus. Mare autem, vento magno flante, exsurgébat. Cum remigássent ergo quasi stádia vigínti quinque aut trigínta, vident Iésum ambulántem super mare et próximum navi fíeri, et timuérunt. Ille autem dicit eis: “Ego sum, nolíte timére!” Volébant ergo accípere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel